Lingua Iudaica Taurica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Iudaica Taurica
Кърымчах тыльы
Taxinomia:
Locutores: 8?
Sigla: 1 , 2 , 3 jct
Status publicus
Officialis
Privata Crimaea (res publica)
Litterae:
Scriptura: Latina, Hebraica, Cyrillica
Procuratio:


Lingua Iudaica Taurica[1][2] (vulgo Crymčach) est linguae Tataricae Tauricae dialectus, qua loquebantur Iudaei Taurici, qui Crimaeae habitabant. Paene exstincta est; trium hominum annis bis millesimis notorum, cuius lingua natalis erat, Victoria Baginskaja-Gurdži anno 2012 mortua est, David Rebe anno 2019. Circa 6000 Iudaeorum Tauricorum Crimaeae ante Bellum orbis terrarrum alterum habitabant, sed maior pars eorum tunc periit.

Scriptura Hebraica lingua Iudaica Taurica utebatur. Ab anno 1928 ad annum 1936 libri Iudaici Taurici litteris Latinis edebantur; Latinizatione finita interdum et litteris Cyrillicis scribebantur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. de lingua Tatarica Taurica et de lingua Iudaica Bocharensis.
  2. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Реби, Давид Ильич. «Крымчакский язык. Крымчакско-русский словарь». Sympheropoli 2004. (Lexicon Taurico-Russicum)
  • Kaja I.S. Qrьmcaq ʙalalarь icyn ana tilinde alefʙet ve oqu kitaʙь. Qrьm, 1928. (Iudaice Taurice)