Lingua Casmirica

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lingua Casmirica
کٲشُر कॉशुर
IPA: [ kɔʃuɾ ]
Taxinomia:
Locutores: 5 640 940[1]
Sigla: 1 ks, 2 kas, 3 kas
Status publicus
Officialis India
Privata Pakistania
Litterae: Litterae Casmiricae
Scriptura: Arabica, Devanagari et Sarada
Procuratio: nulla
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Familiae linguisticae coloribus Vicipaedicis pictae
Linguae Indicae praecipuae
Linguae Indicae praecipuae

Lingua Casmirica[2] seu Caspiraea (Kŏśur) ad linguas Indicas pertinet e divisione Indoiranica familiae Indoeuropaeae. In India adhibetur in regione vallis Caspiraeorum civitatis Jammu et Kashmir; plerique et lingua Urdu loquuntur; ibi locutorum 5 362 549 a censoribus anno 2001 reperti sunt.[3] Est lingua officialis eius civitatis, unaque inter 22 linguas Indiae schedulo enumeratas. Pauci Casmirice loquentes in Pakistania, Britannia necnon Civitatibus Foederatis habitant.

Anno 1908 Georgius Abraham Grierson, qui huic linguae assidue studuit, sic scripsit: "Kashmiri is the only one of the Dardic languages that has a literature" ("sola inter linguas Dardicas lingua Casmirica litteris ornatur"). Litterae Casmiricae a saeculo fere 13 nobis servantur. E verbis Griersoni apparet linguam Casmiricam interdum in serie linguarum Dardicarum enumerari; alii autem substratum linguisticum Dardicum recognoscunt, linguam autem in serie Indica boreoccidentali includunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ethnologue (sine anno)
  2. "Caçmirica, Kaçmîrî": Christianus Lassen, Institutiones linguae Pracriticae (Bonnae, 1837) textus appendix p. 19 ff.
  3. Linguae censuales

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • G. A. Grierson, A dictionary of the Kashmiri language. Calcutta: Asiatic Society of Bengal, 1932 Versio interretialis
  • Jawaharlal Handoo, Kashmiri Phonetic Reader. Mysore: Central Institute of Indian Languages, 1973
  • Okmar N. Koul, S. N. Raina, Roop Krishen Bhat, Kashmiri-English Dictionary for Second Language Learners. Mysore: Central Institute of Indian Languages, 2000. ISBN 81-7342-064-5