Lingua Aleutica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lingua Aleutica
Унаӈам тунуу, Unangam tunuu
Taxinomia:
Locutores: c. 200 (annis 2007-2010)
Sigla: 1 , 2 ale, 3 ale
Status publicus
Officialis
Privata Civitates Foederatae Americae (Alasca), Russia
Litterae: Abecedaria Aleutica
Scriptura: Latina, Cyrillica,
Procuratio:


Lingua Aleutica[1] vel Aleutia[2] (ipsorum lingua Unangan) est una linguarum Escimaeo-Aleuticarum. Aleuti in insulis Aleuticis et in insulis Praefectoriis et in insulis Maris Beringiani aliis et in Alasca habitant. Circa 150 homines in terris Civitatum Foederatarum et circa 45 in Russia lingua Aleutica utuntur. Scriptura Aleutica primo anno 1826 e litteris Cyrillicis a metropolita Innocentio[ru] elaborata est multique libri orthodoxi editi sunt, sed postea perdita est. Solum post annum 1970 in Alasca abecedarium Aleuticum e litteris Latinis compositum elaboratum est, et post annum 1990 in insula Beringii ad usum scholae Aleuticae unicae ibi sitae abecedarium Cyrillicum renovatur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Patria Insulae Aleuticae," in Elliott Coues, A Monograph of the ALCIDAE, Proceedings of The Academy of Natural Sciences 1 (Ian. et Feb., 1868): 63; Journal of the College of Agriculture, Hokkaido Imperial University, vol. 11, pp. 69, 72, 135 etc.; cf. binomina Onychoprion aleuticus, Ptychoramphus aleuticus, Malacocottus aleuticus, Aureophycus aleuticus, Pagurus aleuticus etc.
  2. Hideo Toyokuni, Conspectus Gentianacearum Japonicarum (Universitas Hokkaidô: 1963), p. 192.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bergsland, Knut, Aleut Dictionary = Unangam Tunudgusii: an unabridged lexicon of the Aleutian, Pribilof, and Commander Islands Aleut language, Fairbanks 1994 (lexicon Aleutico-Anglicum)
  • Е. В. Головко. Словарь алеутско-русский и русско-алеутский: пособие для учащихся начальной школы. — Petropoli, 1994 (lexicon Aleutico-Russicum et Russico-Aleuticum).

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]