Jump to content

Andematunnum

E Vicipaedia
(Redirectum de Lingonum)
Wikidata Andematunnum
Res apud Vicidata repertae:
Andematunnum: insigne
Andematunnum: insigne
Civitas: Francia
Locus: 47°51′45″N 5°19′59″E
Numerus incolarum: 7 683
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Langres

Gestio

Procuratio superior: arrondissement of Langres

Geographia

Superficies: 22.33 chiliometrum quadratum
Territoria finitima: Champigny-lès-Langres, Chatenay-Mâcheron, Humes-Jorquenay, Peigney, Perrancey-les-Vieux-Moulins, Saint-Ciergues, Saint-Vallier-sur-Marne, Saints-Geosmes

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Albiatum, Beaconsfield, Ellwangen

Tabula aut despectus

Andematunnum: situs
Andematunnum: situs

Andematunnum,[1][2] recentius urbs Lingonum[3] (vulgo Langres) est urbs parva et commune Francicum 7'683 incolarum (anno 2022) praefecturae Matronae Superioris in regione Magni orientis).

De nomine et geographia antiqua

[recensere | fontem recensere]
Urbs Lingonum

Prima urbs oppidum Celticum fuit quod caput Lingonum erat atque postquam Romani Gallia potiti sunt caput Lingonum civitatis in provincia Galliae Belgicae. Nomen quod et in tabula Peutingeriana et Itinerario Antonini legitur, "Andema(n)tunnum", Celticum est, sed de eius significatione philologi adhuc certant. Quarto saeculo nomen civitatis, "Lingonum" (casu genitivo) seu "Lingones", in usu vulgari nomini priori successit, ut tum vulgo accidebat in Gallia : unde hodie Langres dicitur.

Certe antiquitus optime sita erat ad viam quae Lugduno ad Augustam Treverorum ducebat et ab Agrippa Augusti genero strata erat. Quod multum eius prosperitati tum contulit eo magis quo bello Gallico Lingones Romanorum amici fuerant[4].

Porta Romana urbis Andematunni
Facies occidentalis ecclesiae cathedralis Lingonensis

Ecclesia cathedralis Sancto Mammasi dicata saeculo 12 constructa est.[5] Nota est propter pulchrum tectum tegularum.

Cives illustres

[recensere | fontem recensere]
  1. "Andematunnum": Itinerarium Antonini etc.
  2. "Andemantunnum": Pertsch, Erich: Langenscheidts Großes Schulwörterbuch Lateinisch-Deutsch, Berolini et Monaci 1983, ISBN 3-468-07202-3, p. 1325
  3. "Andematunum ... Lingonae, Lingones, Civitas Lingonum ...": Petrus Deschamps, Dictionnaire de géographie ancienne et moderne à l’usage du libraire et de l’amateur de livres (1870). col. 65; "Lingones": Iohannes Iacobus Hofmannus, Lexicon universale (1698) ~ s.v.; "Lingona civ., Andemantunnum ... Lingonae, Lingonas, Lingonum civ.": J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 (A–D), 2 (E–M), 3 (N–Z) vol. 2 p. 396
  4. De bello Gallico VII.63.7
  5. Wilhelm Schlink: Zwischen Cluny und Clairvaux. Die Kathedrale von Langres und die burgundische Architektur des 12. Jahrhunderts. Berlin 1970.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Lingonum urbem spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 47°51′45″N 5°19′59″E OpenStreetMap GeoNames • "52269" apud INSEE Store norske Lexikon Treccani
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

Capita civitatum trium Galliarum Germaniarumque duarum

Nominibus urbium digesta: Agedincum Senonum Aginnum Nitiobrigum Alauna Alba Helviorum Albiga Andematunnum Lingonum Anderitum Gabalorum Aquae Tarbellicae Aregenua Viducassium Argentorate Atuatuca Tungrorum Atura Augusta Auscorum Augusta Raurica Augusta Suessionum Augusta Treverorum Augusta Viromanduorum Augustobona Tricassium Augustodunum Augustodurum Baiocassium Augustomagus Silvanectum Augustonemetum Arvernorum Augustoritum Lemovicum Aurelianum Autessiodurum Autricum Carnutum Avaricum Biturigum Aventicum Helvetiorum Bagacum Nerviorum Basilea Boios Borbetomagus Vangionum Brocomagus Burdigala Caesarodunum Turonum Caesaromagus Bellovacorum Camaracum Castellum Menapiorum Colonia Agrippina Condate Redonum Condivicnum Constantia Cossio Vasatum Dariorigum Venetorum Divodurum Mediomatricorum Divona Cadurcorum Durocatalaunum Durocortorum Remorum Elusa Engolisma Fanum Martis Forum Segusiavorum Gesoriacum Iantinum Meldorum Iuliobona Caletum Iuliomagus Andecavorum Lactora Legedia Abrincatum Limonum Lugdunum (Ambarrorum) Lugdunum Consoranorum Lugdunum Convenarum Lutetia Parisiorum Mediolanum Eburovicum Mediolanum Santonum Moguntiacum Nemetacum Atrebatum Nivernum Noviodunum Diablintum Noviodunum Sagiensium Noviomagus Lexoviorum Noviomagus Nemetum Rotomagus Ruessium Samarobriva Ambianorum Segodunum Rutenorum Suindunum Cenomanorum Tarba Bigerrionum Tarvenna Tullum Leucorum Turnacum Vesunna Petrocoriorum Virodunum Viromandis Vorgium
Nominibus civitatum digesta: Abrincatum Albigensium Ambarrorum Ambianorum Andecavorum Argentoratenses Arvernorum Atrebatum Auscorum Aurelianensium Autessiodurensium Baiocassium Basiliensium Bellovacorum Bigerrionum Biturigum Cuborum Biturigum Viviscorum Boatium Bononiensium Cadurcorum Caletum Camaracensium Carnutum Catalaunorum Cenomanorum Consoranorum Convenarum Curiosolitum Diablintum Eburovicum Ecolismensium Elusatum Gabalorum Haeduorum Helvetiorum Helviorum Lactoratum Lemovicum Leucorum Lexoviorum Lingonum Mediomatricorum Meldorum Menapiorum Moguntiacenses Morinorum Namnetum Nemetum Nerviorum Nitiobrigum Nivernensium Osismorum Parisiorum Petrocoriorum Pictavorum Rauracorum Redonum Remorum Rutenorum Sagiensium Santonum Segusiavorum Senonum Sequanorum Silvanectum Suessionum Tarbellorum Tarusatum Treverorum Tribocorum Tricassium Tungrorum Turnacensium Turonum Ubiorum Unellorum (1) Unellorum (2) Vangionum Vasatum Veliocassium Vellavorum Venetorum Viducassium Virodunensium Viromanduorum (1) Viromanduorum (2)