Linea Jirečekensis

E Vicipaedia
Linea Jirečekensis

Linea Jirečekensis est linea imaginata dividens Balcaniam paeninsulam. Inventa est a Checho nomine Constantinus Jireček anno 1911. Qua linea regiones septentrionales Latine loquentes a finibus meridionalibus lingua Graeca utentibus separatae sunt. Civitatibus Graecis ab imperio Romano captis exstabat usque ad divisionem imperii in partem orientalem et occidentalem. (i.e. a saeculo II a.C.n. usque ad quartum saeculum) Initium occidentale lineae fuit fere oppidum Albanicum Laç, deinde per Serdicam in Bulgaria sita atque per cacumines Haemi montis usque ad Pontum Euxinum extendit.

Linea constituta est inventorum archaeologicorum causa: A septentrione eius lineae inscriptiones Latine, a meridie Graece scriptae plerumque inventae sunt. Etiam interest in radicibus quarundam gentium definiendis, exempli gratia origo Arumenorum atque Romanorum.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Jireček, Konstantin, Geschichte der Serben ' The history of the Serbs ', Gotha, 1911.
  • Kaimio, Jorma, The Romans and the Greek Language, Commentationes Humanarum Litterarum 64. Helsinki: Societas Scientiarum Fennica, 1979. (not seen)
  • MacLeod, M.D., review of Kaimio, 1979 in The Classical Review, New Ser., 32:2:216-218, 1982. JSTOR