Roman numeral 10000 CC DD.svg

Lindsey Vonn

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Lindsey Vonn mense Aprili 2010

Lindsey Caroline Vonn (nata nomine Kildow die 18 Octobris anno 1984 in urbe Sancti Pauli de Minnesota) est nartatrix Civitatum Foederatarum Americae. Inter optimas nartationis athletas numerata annis 2008, 2009, 2010 et 2012 omnia quinque genera nartationis alpinae vicit. Semel primum locum in Olympiis hiemalibus, bis primum et ter secundum in certaminibus mundanis consecuta est. Vonn in omnibus generibus nartationis alpinae decertat, plurimas victorias in descensu vicit. A die 19 Ianuarii 2015, postquam sexagesimam tertiam victoriam Calicis mundani sibi paravit, Annemarie Moser-Pröll Austriaca superata primum omnium feminarum, quae in Calice mundano vicerunt, locum obtinet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Lindsey Vonn spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!