Latinitas inspicienda

Limogilum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Limogilum
Lumeau
Limogilum: situs urbis
Limogilum: situs urbis
Curatus de Lumolio
Arms of France (UN variant).svg Francia
Regio Centrum (regio Franciae)
Praefectura Ebura et Lidericus
Arrotundimentum Castrodunum
Pagus Orgères-en-Beauce, Belsa
Numerus incolarum 160
(census anni 2016)
Longitudo et latitudo 1°47'8" Or., 48°6'57" Sept.
Altitudo inter 120 et 134 m.
Numerus cursualis 28140

Limogilum, vulgo Lumeau est commune Francicum 160 incolarum (anno 2016) praefecturae Eburae et Liderici in regione Media. Distat 92 km ab urbe Lutetia et 27 km ab urbe Aurelianum.

Toponomastica[recensere | fontem recensere]

Limoialum, Limogilum, Limolium, Limulium, Lumeau

Geographia[recensere | fontem recensere]

Limogilum est villagium in Belsia regione agriculturae cum productione tritici et hordei.

Prope est Cenabum (Aurelianum) (27 km) et proxime Balinolus (Balneolis, Baignolae, Baignaux, Baigneaux) (2 km), Lucaniacum (Luigniacum-in-Belsia) (4 km), Basilicas (Bazochiae-Altae) (4 km), Porpreium (Porpriacum, Purpiriaco) (4 km), Tigletus paganorum (Tilietum pagani) (5 km), Termeneus (Terminium) et Villerpion (Villare Pion) et Ursionis villa (Villeue, Villours) (5 km), Sentiliacus (Sanctiliacum) (7 km), Silvius (7 km), Dominum Beron (Dam Beron) (7 km), Rouvretum (7 km), Artinus (Artinacum) (8 km), Orgeria (Orgerii villa) (8 km), Germinonis villa (9 km), Willonis villa (Guillonvilla) (9 km), Fontanetum Conida (Fontenoy) (10 km), Pataium (10 km), Corbehaia (Curvahaia) (12 km), Seviliacum (12 km) et Janvilla (12 km).

Historia[recensere | fontem recensere]

Leos episcopus, servus servorum Dei, Anselmo, religioso præsuli sanctæ matris ecclesiæ Aurelianensis in honore Sanctæ Crucis dedicatæ, suisque successoribus in perpetuum. (...) Res autem quas jamdictus imperator Karolus eidem reddidit ecclesiæ, et postea gloriosus rex Ludovicus suo confirmavit præcepto hæ sunt : Basilicas, Ulmetus, Perpetiacus, Geveniolus, Mariggillus, Lidiacus, Cadonnus, cum villis ad se pertinentibus, Buxerola, Vienna, Vienna, Limogilo, Silviniaco, cum aliis rebus et mancipiis ad easdem villas pertinentibus.
Leo VII (episcopus Romae Papa Ecclesiae Catholicae Romanae), diem 5 idus ianuarius annus 938, Ecclesia sanctae Crucis Aurelianensis[1]
Limogilus villa Ecclesiae Aurelian confirmatum a Ludovico rex Franciae
Res autem quas Karolus quondam augustus præscriptæ reddidit ecclesiæ quarum hæc sunt nomina : Basilicas, Ulmetus, Perpetiacus, Gavenoilus, Lalliacus, Casionnus cum villis ad se pertinentibus, id est Vienna, Limogilo, Buxerola, Silviniaco, cum rebus et mancipiis ad easdem pertinentibus, necnon et villa Dendela, quam Ludovicus junior quondam per præceptum reddidit.
Lotharius (rex Franciae), annus 956, Ecclesia sanctae Crucis Aurelianensis[2]
In nomine Domini Dei æterni et Sulvatoris nostri Jhesu Christi, Ludovicus, misericordia Dei rex. (...) Noverit interea sagacitas seu utilitas omnium fidelium sanctæ Dei Ecclesiæ, nostrorumque tam præsentium quam et futurorum sollertia, quia adiens vir venerabilis Arnulfus, Aurelianensis ecclesiæ humilis episcopus, seneritatem nostram, obtulit obtutibus nostris auctoritates prædecessorum nostrorum, videlicet serenissimi Karoli Imperatoris necnon Hludovici excellentissimi regis avi nostri, atque progenitoris nostri Hiotharii magnifici regis, in quibus continebatur qualiter ei omnes res ecclesiæ suæ perpetualiter ad deserviendum confirmaverant, postulans atque humiliter obsecrans ut nos morem paternum sequentes, easdem res eidem ecclesiæ simili præcepto nostræ auctoritatis confirmaremus. (...) Res autem quas jamdictus imperator Karolus eidem reddidit ecclesiæ, et postea gloriosus Rex Hludovicus suo confirmavit præcepto hæ sunt : Basilicas, Ulmetus, Perpetiacus, Gevenoilus, Marogilus, Lidiacus, Cadonnus, cum villis ad se pertinentibus, Buxerola, Vienna, Limogilo, Silviniaco, cum aliis rebus et mancipiis ad easdem villas pertinentibus.
Ludovicus V (rex Franciae), annus 979, Compendium, Ecclesia sanctae Crucis Aurelianensis[3]
In nomine Domini Dei æterni et salvatoris nostri Jesu Christi, Hugo, misericordia Dei rex. Noverit sagacitas omnium fidelium sanctæ Dei ecclesiæ nostrorumque tam præsentium quam futurorum sollertia, quia adiens serenitatem nostram vir venerabilis Arnulfus. Aurelianensis ecclesiæ episcopus, quæ in honore sanctæ et vivificæ Crucis dinoscitur esse constructa, in qua etiam manus Domini apparuit, obtulit obtutibus nostris auctoritates prædecessorum nostrorum, regum scilicet et imperatorum, serenissimi videlicet Karoli quondam imperatoris, necnon filii ejus Ludovici et Karlomanni gloriosissimorum regum, quæ pancartæ vocantur ; in quibus continebatur qualiter ei suisque successoribus inibi Domino famulantibusa omnes res sanctæ præfatæ ecclesiæ, quas ab antiquo tempore juste et legaliter possidebat, et postea tam a regibus ab aliis sanctæ Dei Ecclesiæ fidelibus adquisivit, perpetualiter ad deserviendumb confirmaverunt. (...) Res etiam quas Karolus quondam augustus præscriptæ reddidit ecclesiæ quarum hæc sunt nomina : Basilicas, Ulmetus, Perpetiacus, Gavenoilus, Lalliacus, Cadonnus cum villis ad se pertinentibus, cum aliis Vienna, Limogilo, Buxerola, Silviniaco, cum rebus et mancipiis ad easdem pertinentibus, necnon et villa Dendela, quam Ludovicus junior quondam per præceptum reddidit. Res præterea quas Karolomannus huic reddidit ecclesiæ hæ sunt.
Hugo Capetius (rex Franciae), annus 990, Silvanectum, Ecclesia sanctae Crucis Aurelianensis[4]
  • Limolium, Limolio, Limoli(n)um, Limulium, Lumolio (Francia, anni 1270, 1369, 1615)
Tres pecias terre arabilis quas se habere dicebant, unam videlicet super cheminum qui ducit de Aurelianis Carnoti et ad Limolinum sitam, ab oppositis cujusdam alterius pecie terre contigue terre capituli Aurelianensis in territorio ipsius capituli de Unello (...) sitam in decimaria et campiparte dicti capituli, alteram vero peciam terre super cheminum qui ducit de Aurelianis Carnoti et ad Limolinum, contiguam campo liberorum deffuncti Roberti de Unello in decimaria et campiparte dicti capituli sitam.
– Ecclesia sanctae Crucis Aurelianensis, 6 november 1270
Archidiaconatus Belsie (1369) ; Curatus de Limolio ; Beneficia : debet ut supra. Nichil solvit propter paupertatem. Solutiones : nil (...) Archidiaconatus Belsie ; Curatus de Limolio : Capitulum Sancti Petri Virorum Aurelianensis presentat.
Curatus SS. Lupi et Egidii de Lumolio. (1615)
Ossuarium, pugna apud Loigny-Lumeau-Poupry 2 XII 1870 : "Melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae."
Obeliscus, Novum villare
Combats de Lumeau 2 XII 1870. Sous ce monument reposent les ossements de 1100 soldats français appartenant à divers régiments dont le 71e mobiles et de 40 allemands tués le 2 décembre 1870 en différents points du champ de bataille. Melius est nos mori in bello quam videre mala gentis nostrae. (I.Mac.III.59)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus interni[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Limogilum spectant.
Wikidata-logo.svg Situs geographici et historici: Locus: 48°6′57″N 1°47′8″E • OpenStreetMap • GeoNames • "28221" apud INSEE
  1. "Confirmation par le pape Léon VII des possessions du chapitre de Sainte-Croix.9 janvier (5 des ides) 938" (fr, la). Cartulaire de Sainte-Croix d’Orléans. 938 
  2. "Lothaire confirme les pancartes de ses prédécesseurs relatives aux possessions et à l'immunité dont jouit l'église d'Orléans." (fr, la). Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans. 956 
  3. "Compiègne, 9 (V des ides) juin 979 ; Confirmation par Louis V des possessions de Sainte-Croix et de l'immunité." (fr, la). Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans. 979 
  4. "Senlis, novembre 990, Hugues-Capet confirme à l'église de Sainte-Croix ses possessions de toute espèce." (fr, la). Cartulaire de Sainte-Croix d'Orléans. 990