Carmen Limericum

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
(Redirectum de Limericus)

Carmen Limericum (Anglice: limerick) est genus artis poeticae, quo de rebus venereis saepius lascivitur cum satura et verso intercalari, pupulum factum est a Eduardo Lear.

Omnia limerica quinque versus habent, rimae systematis a-a-b-b-a.

Versus I, II et V tres, III et IV duos pedes habent. In plurimis limericis, pedes sunt anapaesti; videlicet, componuntur omnia duabus syllabis lenibus, tum una syllaba forti.

Magna copia limericorum scribendorum:

Explanatio numerorum altera[recensere | fontem recensere]

Constat limericum, siquod Latinis versibus componatur, in carminibus generis lyrici esse numerandum. Cuius quasi fundamentum versus esse Pherecrateus videtur. Stropha limerica ex duobus versibus Pherecrateis dactylo singulo post basin Aeolicam interposito acephalis, duobus versibus Pherecrateis acephalis catalecticis, uno versu Pherecrateo dactylo singulo post basin Aeolicam interposito acephalo constat (2 ^pherda, 2 ^pher^, ^pherda). Versuum autem tam primi, alterius, extremi quam tertii quartique syllabas extremas consonare oportet.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Limericum Thomae Aquinatis[recensere | fontem recensere]

Thomas Aquinas primus inventor limerici fuisse, sed rudioris, videtur:

Sit vitiorum meorum evacuatio
Concupiscentiae et libidinis exterminatio
Caritatis et patientiae
Humilitatis et obedientiae
Omniumque virtutum augmentatio.[1]

Limerica philosophica numeris nondum excultis conscripta[recensere | fontem recensere]

Eadem mente Peter Gerloff hos versus confecit:

O permaledicta pigritia,
quae generat omnia vitia!
Legentes hoc ter
habebitis per
exemplum absurda delicia.

et resignans:

Industrius quidam poeta
desiderans carmina laeta
exhaustus est sic,
ut facie hic
aequaverit sua deleta.

Limerica lasciviora[recensere | fontem recensere]

Ad Macrobii saturnalium l.2., c.4., § 6.:

Miles pueros futuisse
iussus reus est abiisse:
patris puduit.
Caesar monuit:
"Dic me tibi displicuisse!"

De Iolanthae deliciis:

"Cur me, mea cura, Iolantha,
spernis miserum?"—"Tibi quanta
et quam sapiens
est, Postume, mens!
Sed non tua mentula tanta est."

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. A. N. Wilkins: "Prelimerick", (Anglice).