Lila Kedrova

E Vicipaedia
Lila Kedrova anno 1965

Lila Kedrova (Лиля Кедрова), 1918–2000, fuit scaenica Russo-Francica, quae anno 1965 praemio Oscar optimae secundarum partium actrici dicato adfecta est pro fabula cinematographica notissima Zorba the Greek (1964). Quamquam permultis pelliculis interfuit, ante omnia in theatralibus scaenis floruit.

De vita[recensere | fontem recensere]

Lila Kedrova, a prima origine Елизавета Николаевна Кедрова / Ielizaveta Nikolaievna Kedrova, Petrogradi die 9 Octobris anno 1918 nata est. Quem annum ipsa pronuntiavit, sed fieri potest, ut aliquot annis ante nata sit. Parentes eius cantores Russici erant, nam pater Nicolaus, cantor operaticus, primum quadricinium marum, quod carmina liturgica cantaret, creavit, et mater Sophia cantrix erat Theatri Mariae.

Anno 1922 familia Kedrov timens persecutiones Iosephi Stalin Russiam Sovieticam reliquit. Primum Berolini consederunt. Deinde familia anno 1928 Parisios transiit, quod parentes meliorem quaestum ibi facere volebant. Parisiis pater quadricinium recreavit, et mater apud Conservatorium Parisiense docere coepit.

Lila anno 1932 parentibus invitis choro patriae exsulum Russicorum se adiunxit, et quidem Constantini Stanislavski dicipulis, qui Parisios immigraverant.[1] Hoc initium erat prosperi vitae cursus theatralis. Anno 1945 in fabula in Theodori Dostoievski Fratres Karamazov posita prodiit in Théâtre de l'Atelier. In aliis quoque theatris (sicut Antoine et Poche) usque ad annum 1977 prodiit.

Ab annis 1950 tribus decenniis actrix interfuit permultis conficiendis pelliculis plerumque Francicis. Anno 1964 primum in pellicula Anglica prodiit, scilicet Zorba the Greek, quamquam Anglice non callebat. Nam Michaeli Cacogianni dispositori pelliculae roganti, ut partes madame Hortense agendas susciperet, quam libentissime se velle responderat, ac an Anglice calleret, sciscitanti "Oui" mentita erat. Etsi Mme Hortense, veterem meretricem fucatam, minus aetate aequiperare posset, et ipsa agendi rationem suam aspernabatur, tamen collegio criticorum digna visa est, cui praemium Oscar optimae secundarum partium actrici dicatum tribueretur.

Ultimis annis morbo Alzheimeriano laborabat, donec die 16 Februarii anno 2000 pneumonia vitam amisit Sault Ste. Marie in urbe Ontarionis.

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]

  • 1938: Ultimatum
  • 1953: Weg ohne Umkehr
  • 1954: Les impures
  • 1954: Le défroqué
  • 1955: Razzia sur la chnouf
  • 1956: Calle Mayor
  • 1956: Jusqu’au dernier
  • 1958: Les Amants de Montparnasse
  • 1958: La femme et le pantin
  • 1959: La donna dell'altro
  • 1963: La mort d’un tueur
  • 1964: Zorba The Greek
  • 1965: A high wind in Jamaica
  • 1965: Penelope
  • 1966: Torn Curtain
  • 1966: Maigret à Pigalle
  • 1968: Il suo modo di fare
  • 1970: The Kremlin Letter
  • 1971: A Time for Living
  • 1971: Rak
  • 1973: Soft Beds, hard Battles
  • 1975: Le orme
  • 1976: Le locataire
  • 1977: Moi, fleur belle
  • 1978: Le cavaleur
  • 1979: Les égouts de paradis
  • 1979: Clair de femme
  • 1981: Blood Tide
  • 1981: Tell me a riddle
  • 1983: Testament
  • 1984: Sword of the Valiant – The Legend of Gawain and the Green Knight
  • 1988: Some Girls

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Rule 2000; Woo 2000.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]