Liga Nationum UEFA
Liga Nationum UEFA est certamen Europaeum pediludicum biennale, ab Unione Societatum Pediludii Europaearum ordinatum atque ab omnibus turmis huius confoederationis (praeter Russiam) actum. In quattuor categoriis propter manuum exitus divitur.

Historia
[recensere | fontem recensere]Michael Platini, praeclarus pedilusor atque praeses UEFAe ab anno 2007 usque ad anno 2016, putavit lusiones amice (sine certamine) actas iniustas esse: nam hi lusus saepe inequalis erant ob magna discrimina virtutis. Propositio novae ligae erat concedere turmis Europae lusiones aequilibratas in magno claroque campionatu. Sic UEFA propositum probavit die 4 Decembris 2014 ac novum hymnum in lingua Latina creavit; haec liga de Scyphi Confoederationum FIFA abrogatione sententiam effecit. Ex editione tertia, propter incursionem Russicam in Ucrainam anni 2022, turma Rhuteniae exclusa est.
Singula
[recensere | fontem recensere]Eiusdemmodi est Certaminis Europaei Pediludii (Anglice UEFA European Championship), quia a civitatibus Europaeae luditur, quamquam haec liga multo dissimilior est. In primis, Liga Nationum UEFA est divisa in quattuor categorias (vel series): prima, secunda et tertia categoria a sedecim turmis (quattuor in utroque gregibus) luduntur; quarta categoria a sex turmis (tres in utroque gregibus) luduntur. Haec divisio nationum facta est anno primae editionis ob classificationem turmarum Europaeam. Turmae a serie ascendere aut discendere possunt, generatim si proprium gregem vel lusiones inter legas vincunt; victores secundique gregum seriei primae faciunt lusiones supremae ac optimi e nationibus tropaeum accipiunt. E secunda editione, Auditor Technologicus Arbitris semper videri potest.
Victores
[recensere | fontem recensere]| Anni | Sedes finalis | Finales | ||
|---|---|---|---|---|
| Victor | Exitus | Secunda | ||
| 2018-2019 | Portugallia | 1–0 | ||
| 2020-2021 | Italia | 2–1 | ||
| 2022-2023 | Nederlandia | 0–0 (5–4 post poenalium serie) | ||
| 2024-2025 | Germania | 2–2 (5–3 post poenalium serie) | ||