Lieupangus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Lieupangus imperator. Imago opinabilis tempore domus Mim (1368–1644) facta.

Lieupangus sive Caozuus[1] (Sinice 劉邦 Liu Bang, imperiali nomine 漢高祖 Han Gaozu, natus 256 a.C.n., decessit 195 a.C.n.) fuit imperator Sinarum conditorque Han familiae, qui primus eius gentis ex humili rerum potitus est.

Annos septem et quadraginta natus, concita causa Ulxii evertendae tyrannidis seditione, in Pei pago prope a Siucheo arma sumpsit praefectus exercitui; tum ad Hiangyum praevalentem se adiungens primus in Cin regiam domum irruit. His et aliis factis in Hiangyi ducis suspicionem veniens, ne quid maioris imperii appeteret, in provinciam Suchuensem tum in extremis mundi numeratam missus bellum cum illo iniit, eo praetexto, quod adhibitum epulis ipsum mala fide interficere molitus, auxilioque Hansinii et Changuli ducum militum tandem Hiangyum sua manu perire coegit; tum condita familia Han regnatrici annos sex regnavit, dum mortem suam post imperium in filium Hoeium tradidit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Martini Martinii, Sinicae historiae decas prima: res a gentis origine ad Christum natum in extrema Asia, sive magno Sinarum imperio gestas complexa, p. 263.