Jump to content

Libussa

E Vicipaedia
Lubossa, e Promptuario iconum insigniorum

Libussa[1] (vel Lybussa[2], Lubossa[3]; Bohemice Libuše, de Protoslavico *Ljuboslava) fuit ducissa Bohemorum fabulosa, mulier fatidica et Premyslidarum genetrix.

Croccus Bohemorum dux tres filias habuit: Kazi maiorem, Tethkam et Libussam natu minimam. Kazi medicinae arte innotuit, Tethka cultus et ritus sacros instituit, Libussa autem prudentia et dono vatum nobilis fuit; ea post patrem iudicissa et ducissa populi facta est. Sed nonnullis postulantibus, ut coniugem sibi eligeret, dixit equum sibi indicaturum esse, cui nuberet. Equus vagus ad Primislaum rusticum eam adduxit, qui Libussae maritus et Bohemorum dux factus est. Tres filios Libussa genuit, Nezamyslium, Radobylium et Lubomirum. Libussa et Pragam condendam praedicavit locumque monstravit.

Fridericus Smetana de Libussa drama melicum composuit, Ioannes Carolus Augustus Musaeus fabulam, sunt et pelliculae de ea cinematographicae.

Nexus interni

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]