Roman numeral 10000 CC DD.svg

Libra sterlingorum

E Vicipaedia
(Redirectum de Libra Britannica)
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam discretivam: Libra

Pera librarum plena

Libra sterlingorum[1] (Anglice pound sterling), £ vel GBP notata, etiam libra Britannica dicta, est moneta publica Britanniarum Regni, Caesareae, Lisiae, Monapiae, Georgiae australis et insularum Sandwich australium, Territorii Antarctici Britannici, atque Insularum Tristanensium. In centum denarios,[2] sive penningos[3] (Anglice sing. penny, plur. pence), p notatos, dividitur. Nonnullae aliae civitates monetas habent libras vel pounds appellatas, cum libra sterlingorum non coniunctas.

Notae[recensere | fontem recensere]