Liber rituum paschalium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Libri rituum paschalium in mensa Seder.
Liber rituum paschalium Darmstadiensis (Darmstädter Haggadah), saec. 15. fol. 37v
Haggadah capitum avium, exitus ex Aegypto: Persecutores Aegyptiaci facie carent, traditores Datan et Abiram rostris ut Iudaei noscuntur.

Liber rituum paschalium[1] sive Hebraice Haggadah (הגדה, forma pluralis Haggadot הגדות, nomen verbale ex radice נגד; Latine „narrare“, „referre“) in cultu Iudaeorum est narratio de exitu ex Aegypto et praeceptio ad cenam nomine Seder die proximo ante Pascha celebrandam, quo redemptio Israëlitarum ex servitute Aegyptiaca memoratur.

Ex libro rituum paschalium interdum picturis ornato in cena familiari, quae tempore vespertino fit, legitur et cantatur. Liber partim Aramaice partim Hebraice compositus (his diebus plerumque versione vernacula cum commentariis addita) res in libro Exodo sive (Hebraice) שְׁמוֹת‬ (Shəmōṯ, 'nomina') narratas exponit: exsilium in Aegypto et exitum in libertatem, praeterea exornationes rabbinorum translaticias ac interpretationes. Plura cantica traditione praescripta cenam festivam, quae est pars Seder vesperi, comitantur, inter haec canticum quattuor quaestionum Ma Nischtana (מַה נִּשְׁתַּנָּה, Latine „quid decernit ...“) et canticum Chad gadja (גַּדְיָא חַד , Latine: "agnellus").

Verbum Haggadah permutandum non est cum "Aggadah", quae sunt litterae homileticae ex libris Talmud.

Ad mansucripta illuminata notissima libri rituum paschalium pertinet Haggadah capitum avium, quae circa annum 1300 in Germania creata est. Aliud manuscriptum maximi momenti est Haggadah Seraiensis in Hispania conscripta.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Zvi Shua Faust: History of the Kibbutz Haggadah. Jerusalem 2011. (Anglice)
  • Michael Shire, Walter Homolka, Andreas Nachama, Jonah Sievers (ed.): Die Pessach Haggada. Hebräisch/Deutsch mit Transliteration. Hentrich & Hentrich, Berolini 2013, ISBN 978-3-942271-89-9 (Hebraice - Theodisce).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad librum rituum paschalium spectant.
Wikisource-logo.svg Vide Textus libri rituum paschalium cum punctis traditionis Aschenatium apud Vicifontem.