Liber gestorum Salomonis

Latinitas bona
E Vicipaedia

Liber gestorum Salomonis, secundum auctorem libri I Regum, fuit vita regis Salomonis quae alias res, ab hoc auctore omissas, continebat: "Reliqua autem gestorum Salomonis, omnia quae fecit, et sapientia eius, ecce universa scripta sunt in libro gestorum Salomonis."[1] Nonnullae versiones eandem rem quaestionis forma exprimunt: Anglice p.ex. "Now the rest of the acts of Solomon and whatever he did, and his wisdom, are they not written in the book of the acts of Solomon?"[2] (id est "...nonne sunt scriptae...?") Auctor libri I Chronicorum, qui fere omnia de rege Salomone e libris Regum extraxit, hanc citationem omittit aliosque libros amissos refert. Ergo non satis constat an tale opus olim exsisterit.

Notae[recensere | fontem recensere]