Jump to content

Liber expugnationum Hiberniae

E Vicipaedia

Liber expugnationum Hiberniae[1] (Hibernice Lebor Gabála Érenn) est fabula Hibernica antiqua maxima, saeculo XI conscripta. Oratione soluta scripta est, qua versus nonnumquam interpositi sunt.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Quinque secundum librum expugnationum fuerunt populi, qui Hiberniam insulam possiderent; ante Diluvium Ceasoir[2] Noe neptis cum sociabus huc venit et mortua est, sed haec inter quinque populos non enumeratur.

Partholani[3] (vel Bartholomaei) populus primus Hiberniam post Diluvium occupavit. Decem annos pace populus Partholani fruitus est, donec Fomorii[4] gens maligna vel daemonica contra eos bellum iniverunt; Fomoriis victis populus Partholani morbo totus absumptus est.

Post triginta annos Nemethus[5] Partholani abnepos cum populo suo Hiberniam venit. Fomorii et eos invaderunt; in tribus proeliis Nemethiani vicerunt, sed Nemetho mortuo Morus et Conanus Fomoriorum reges populum eius domuerunt et servos fecerunt. Nemethiani rebelles Conani arcem in Turri insila expugnaverunt, sed a Moro in pugna navali debellati paene omnes demersi sunt; reliqui Hiberniam reliquerunt. Multi lacus et planities Hiberniae a gentis Partholani et Nemethi creatae sunt.

Post triginta et ducentos annos Firbolgi gentis Nemethi proles e Graecia, ubi servi fuerunt, Hiberniam reverterunt. Eochodius rex eorum iustitia famosa praeditus erat, sed solos triginta et septem annos Firbolgi Hiberniam possidebant.

A populis Danannarum (Tuatha Dé Danann, melius populi Danannae deae) Firbolgi in proelio Campi Turris primo (Cath Maige Tuired) victi sunt; prolem Nemethi, artis magicae peritam, eos "Liber expugnationum" nominat, sed clarum est deos Celticos esse; nam et Nuadathus[6] Argentimanus, et Lugadius, et Dagda, et Manannan populis Danannarum insunt. Fomorios in proelio Campi Turris secundo sic vicerant, ut nunquam post Fomorii in hoc mundo visi sint; Lugadius Balorium regem Fomoriorum avumque suum occidit. Centum et quinquaginta annos populi Danannarum Hiberniam tenebant.

Filii Militis, populus Goedelicus, ex Iberia huc venerunt. Primo a populis Danannarum decepti, eos denique in proelio apud Taltin vicerunt; populi Danannorum in colles sacros (Hibernice sídhe) abierunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lebor Gabála Érenn, original text edited and translated by R A Stewart Macalister, D. Litt, pt. 1-5, Londinii, 1938-1956
  • Scowcroft, RM, ‘Leabhar Gabhála Part I: The growth of the text’, Ériu xxxviii (1987) 79-140.
  • Scowcroft, RM, ‘Leabhar Gabhála Part II: The growth of the tradition’, Ériu xxxix (1988) 1-66.