Liber de verbis Domini

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia

Liber de verbis Domini (Graece Κυριακῶν Λογίων Ἐξήγησις, id quod accuratius dicit "Interpretatio dictorum Domini") scriptus est in lingua Graeca a Papia episcopo Hierapolitano (id est urbis Hierapolis Phrygiae) saeculo II ineunte. Id opus de factis et dictis Iesu Christi deperditum est, sed nonnulla fragmenta exstant quia ab aliis scriptoribus Christianis citantur. Irenaeus librum Papiae adprobavit; Eusebius autem et citat et vituperat.

Testimonium in codice Vaticano repertum sic verba Papiae de evangelio Ioannis reportat:

Evangelium Iohannis manifestum et datum est ecclesiis ab Iohanne adhuc in corpore constituto; sicut Papias nomine, Hieropolitanus, discipulus Iohannis carus, in exotericis, id est in extremis quinque libris retulit; descripsit vero evangelium dictante Iohanne recte. verum Marcion haereticus cum ab eo fuisset improbatus eo quod contraria sentiebat, abiectus est a Johanne. Is vero scripta vel epistolas ad eum pertulerat a fratribus qui in Ponto fuerunt.[1]
– Codex Vaticanus Reg. lat. 14

Fontes fragmentorum[recensere | fontem recensere]

  • Eusebius, Historia ecclesiastica 3.39.1-7, 14-17.
  • Eusebius, Historia ecclesiastica 2.15.2.
  • Epitome historiae ecclesiasticae Philippi Sidensis (Codex Baroccianus 142).
  • Georgius Peccator, Chronica interpolata (Codex Coislinianus 305).
  • Hieronymus, Vitae illustres 18.
  • Catena patrum Graecorum de Ioanne (ed. B. Corder, Antverpiae, 1630)
  • Prologus cuiusdam in evangelio Ioannis (Codex Vaticanus Reg. lat. 14): vide supra.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. De interpretatione huius textus vide: Rupert Annand, "Papias and the Four Gospels," SJT vol. 9 (1956) pp. 46-62.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Fragmenta Papiae (Graece, Anglice)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • The Apostolic Fathers: Volume II. Epistle of Barnabas. Papias and Quadratus. Epistle to Diognetus. The Shepherd of Hermas ed. Bart D. Ehrman (Loeb Classical Library) (Graece, Anglice)


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.