Liber carminum (Confucius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Primum carmen in Libro carminum ab imperatore Qianlong artificiose scriptum et imagine illustratum

Liber carminum sive Chi-king[1] (Sinice 詩經 Shījīng) est corpus carminum ritualium et vulgarium Sinarum priscorum a Confucio eiusque discipulis editum, quod in ordine Confuciano quinque librorum est inscriptum.

Operis partes[recensere | fontem recensere]

Carmina quae in Chi-king enumerantur quattuor in partes sunt divisa (nominibus a P. Lacharme conversis):

  • Koue-Fong (國風, in variis Sinae regnis decantatae cantilenae)
  • Siao-Ya (小雅, quod rectum est sed inferiore ordine)
  • Ta-Ya (大雅, quod rectum est superiore ordine)
  • Song (頌, imperatorum Tcheou parentales cantus)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Confucii Chi-king, sive, Liber carminum, ex Latina P. Lacharme interpretatione, edidit Julius Mohl (Stutgardiae et Tubingae: Sumptibus J. G. Cottae, 1830).
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!