Liber Latinus

E Vicipaedia
Instructio linguae Latinae, anno 1777: tunc adhuc sine Libro Latino!

Liber Latinus liber definitivus quidam Austriacus fuit quem erudiendi iuvenes plus minusque diligebant: Der Liber Latinus – dieses Buch war eine Institution. Von manchen geliebt, von vielen gehaßt. [...] Wenn man in die 3. Klasse Gymnasium gekommen ist und am Beginn des Schuljahres das Buch bekommen hat, wußte man: Jetzt wird's ernst.[1]

Historia[recensere | fontem recensere]

Quod opus confecerunt atque ediderunt Aemilius Gaar, Mauritius Schuster, Ricardus Meister et Iosephus Studeny philogogi. Usque annos 1980 domus editoria felix in Austria quasi monopolium habuit in libris linguae Latinae ediscendae. Novissimis autem annis agebatur de libris duobus: Liber Latinus A alumnis lentius progredientibus et longius Latinum discentibus prostabat. Isti enim aetate duodecim annorum Latina amplecti coeperunt. Aliis autem, qui aetate provectiores in Latinum introducti sunt, versio velox praetitulata Liber Latinus B exarata est. Separationes aliae in cursus varios tamen iam decenniis superioribus observari potuerunt.

Erant qui libros maximi aestimarent ob disciplinas systematicas ibi adhibitas. Annis currentibus tam argumenta quam methodus magis magisque obsoleverunt et liber commendationem generalem perditurus erat.

Iam dudum non iam in elencho librorum definitivorum apparet. Anno 1975 acceptiationem suam provocaverunt Rudolphus Scheer et Maria Anna Klement, qui cursum magis tempestivum Imperium Romanum proponebant. Cui incepto nonnulli annuebant.

Editiones selectae[recensere | fontem recensere]

  • Emil Gaar und Mauriz Schuster: Liber Latinus – Lateinisches Lese- und Übungsbuch – Ausgabe A: Oberschulen für Jungen – II. Teil für die 4. und 5. Klasse. Landesverlag, Vindobonae 1941.
  • Emil Gaar und Mauriz Schuster: Liber Latinus A – III. Teil – Ein Lateinbuch für österreichische Gymnasien und Realgymnasien. – Für das dritte Lateinjahr. Herausgegeben unter Mitwirkung von Richard Meister, Rudolf Hanslik und Josef Studeny. Österreichischer Bundesverlag, Vindobonae; Hölder-Pichler-Tempsky, Verlag für Jugend und Volk, 1951.
  • Emil Gaar und Mauriz Schuster: Liber Latinus IV. Lateinisches Sprachbuch für die Oberklassen der Gymnasien und Realgymnasien Österreichs. Unter Mitwirkung von Richard Meister. ÖBV, Vindobonae 1932.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "ÖBV-Geschaftsführer Maximilian Schulyok stellt sich vor" - Liber Latinus ipse quasi expeditio fuit - paucis gaudio, multis odio! [...] Cum tertiam in classem gymnasialem venisses et librum istum accepisses vita seria tibi incohavit.