Liber Eliensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Primae paginae chirographi Cantabrigiensis Libri Eliensis

Liber Eliensis, sive Historia Eliensis insulae, est liber annalium Anglicus, saeculo XII Latine scriptus. Qui liber in tres partes divisus in abbatia Eliensi in insula Eliensi Cantabrigiensis comitatus orientalis compositus est. Abbatia anno 1109 facta est novi episcopatus ecclesia cathedralis. Opus sine nomine editum plerumque ascriptum est uno ex duobus monachis Eliensibus, Richardo (qui munus in monasterio sustinebat) aut Thomae; sed aliqui historici ducent nec Thomam nec Richardum auctorem fuisse.

Qui liber, annalibus vetustioribus usus documentis tempus ab abbatia anno 673 condita ad medium saeculum XII tractat; etiam narrationes de vitis sanctorum continet. Typicus est historiae loci generis posteriore saeculi XII parte facti, libris similibus in aliis monasteriis scriptis. Ex his historicis locis longissimus, Liber Eliensis vastationem ab anarchia regni Stephani effectam in annales refert. Etiam curriculum vitae describit Nigelli, episcopi Eliensis inter annos 1133 et 1169, ac disputationes eius cum rege Stephano habitas. Alia libri argumenta sunt miracula a patrona sancta Etheldreda facta et dona terrarum abbatiae data.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. O. Blake, ed., Liber Eliensis. Londinii: Royal Historical Society, 1962 (Camden Third Series, vol. 92)