Lexicon medicum
Appearance
Lexicon Medicum, etiam Lexicon Blancardianum cognominatum, est opus Latinum a Stephano Blancardo (1650-1704) institutum, postea ab aliis auctum et emendatum. Editiones praecipuae sunt:
Ab ipso auctore:
- Lexicon medicum Graeco-Latinum, in quo termini totius artis medicae, secundum Neotericorum placita definiuntur vel circumscribuntur, Graecae voces ex origine sua deducuntur, Belgica nomina adiunguntur, Amstelodami 1679.
- Lexicon novum medicum Graeco-Latinum, caeteris editionibus longè perfectissimum. In hoc enim totius artis medicae termini, in Anatomia, Chirurgia, Pharmacia, Chymia secundum Neotericorum placita dilucidè & verè exponuntur & definiuntur, Graecae quoque voces ex origine sua deducuntur: hisce praeterea adjungitur Belgica, Germanica, Gallica & Anglica interpretatio, cum Indicibus eorum locupletissimis, opus sanè omnibus philiatris, philologis & philosophis commodissimum, utilissimum, Lugduni Batavorum 1690.
Ab Iohanne Henrico Schulzio (1687-1744):
- Lexicon medicum renovatum, in quo totius artis medicae vocabula usitata breviter et dilucide explicantur. Recensuit, aliquibus locis auxit, pluribus emendavit Io. Henricus Schulze, D. Medicinae, Eloquentiae & Antiquitatum, Professor in Regia Fridericiana. Editio tertia, Halae Magdeburgicae 1739.
A Michaele Gottlieb Agnethlero (1719-1752):
- Lexicon medicum, viri celeberrimi Ioann. Henrici Schulzii opera insigniter auctum et emendatum, nunc denuo recognitum variisque accessionibus locupletatum curante Mich. Gottl. Agnethlero. Praefationem praemisit Andreas Elias Büchner, Halae Magdeburgicae 1748.