Latinitas bona

Lexicon medicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Lexicon Medicum)
Salire ad: navigationem, quaerere

Lexicon Medicum, etiam Lexicon Blancardianum cognominatum, est opus Latinum a Stephano Blancardo (1650-1704) institutum, postea ab aliis auctum et emendatum. Editiones praecipuae sunt:

Ab ipso auctore:

  • Lexicon medicum Graeco-Latinum, in quo termini totius artis medicae, secundum Neotericorum placita definiuntur vel circumscribuntur, Graecae voces ex origine sua deducuntur, Belgica nomina adiunguntur, Amstelodami 1679.
  • Lexicon novum medicum Graeco-Latinum, caeteris editionibus longè perfectissimum. In hoc enim totius artis medicae termini, in Anatomia, Chirurgia, Pharmacia, Chymia secundum Neotericorum placita dilucidè & verè exponuntur & definiuntur, Graecae quoque voces ex origine sua deducuntur: hisce praeterea adjungitur Belgica, Germanica, Gallica & Anglica interpretatio, cum Indicibus eorum locupletissimis, opus sanè omnibus philiatris, philologis & philosophis commodissimum, utilissimum, Lugduni Batavorum 1690.

Ab Iohanne Henrico Schulzio (1687-1744):

  • Lexicon medicum renovatum, in quo totius artis medicae vocabula usitata breviter et dilucide explicantur. Recensuit, aliquibus locis auxit, pluribus emendavit Io. Henricus Schulze, D. Medicinae, Eloquentiae & Antiquitatum, Professor in Regia Fridericiana. Editio tertia, Halae Magdeburgicae 1739.

A Michaele Gottlieb Agnethlero (1719-1752):

  • Lexicon medicum, viri celeberrimi Ioann. Henrici Schulzii opera insigniter auctum et emendatum, nunc denuo recognitum variisque accessionibus locupletatum curante Mich. Gottl. Agnethlero. Praefationem praemisit Andreas Elias Büchner, Halae Magdeburgicae 1748.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.