Lexicon Kam-Hi

E Vicipaedia
Editio anni 2005 ab Hongkong Chunghwa Shuchü impressa.
Editio anni 2007 a Beijing Chunghwa Shuchü impressa.

Lexicon Kam-Hi (Sinice 康熙字典, pinyin Kāngxī Zìdiǎn), lexicon est linguae Sinicae anno 1716 [1] sub imperio illius nominis imperatoris editum, quod iussu imperiali saecula XVIII usque ad XIX officio regulae sanctae Sinicis litteris est functum; quibus litteris 47 035 constitit, radicibus autem 214.

Auctores lexici ab origine Zhang Yushu (張玉書, 1642-1711), Chen Tingjing (陳廷敬, 1639-1712) scribae imperiales cum ministris XXX, anno 1710 imperatoris iussu conficiendo quinque annos ante lexico operam tanta temeritate dedebant, ut multae in prima editione manerent mendae, nec prius erat emendatum quam Wang Xihou scholasticus librum de iis mendis sub imperio Qianlong nepotis Kam-Hi scripsisset. Qui cum librum legisset imperator causa avi vituperati iratus, memorque offensae nominis imperialis non ex parte erasi, ut mos erat, supplicio capitis novem genera cognationis attulit scholastici, postea tamen novam editionem imperatus ut facerent easdem emendavit mendas, unde regulam scripturae Sinicae omnibus in Sinis edicto imperiali pandit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]