Lex Villia annalis

E Vicipaedia
Cursus honorum index

Lex Villia annalis, anno 180 a.C.n. lata, quem cursum honorum magistratibus liceret sequi praescripsit. 

De cursu honorum[recensere | fontem recensere]

Volventibus saeculis ex more maiorum ortus est translaticius modus fungendorum officiorum ad senatum pertinentium. Etiamsi magistratus plerumque primum quaestoris munus deinde aedilis aut plebis tribuni, dein praetoris et denique consulis consueverunt appetere, nihilominus gravissimi quique summique ingenii viri aut cursum coartaverunt sicut Publius Cornelius Scipio Africanus qui ex inopinato statim consul electus est,[1] aut officium diutius concesso spatio tenebant, sicuti Marcus Claudius Marcellus, qui anno 215 a.C.n. consul suffectus, sequente autem iam anno ordinarius consul est designatus.[2]

Quomodo leges determinandi cursus sint latae[recensere | fontem recensere]

Quamquam iam 199 a.C.n. leges senatui frustra prolatae sunt, quae officiorum cursum definirent quemquamque ab eo deverti vetarent, anno tantum 180 a.C.n. tribuno plebis Lucio Villio contigit nixo populi concilio eiusmodi legem ab eo Villiam annalem dictam ferre, quamobrem cognomen Annalis ei progenieique est tributum.[3]

Quibus condicionibus haec lex sit lata[recensere | fontem recensere]

  1. Primum constitutus est ordo munerum fungendorum, id est consecutio quaesturae, aedilitatis vel tribunatus, praeturae et denique consulatus.
  2. Deinde decretum est magistratibus non nisi peractis duobus annis ex quo officium tenuerunt licere maior appetere munus.
  3. Magistratus appetentes decem annorum militiam perfecisse opportuit.
  4. Praeterea hac lege praeceptum est certa aetas ad officium curule fungendum: Opportuit aedilitatem appetentibus 37, consulatum quidem 43 annos complevisse[4].
  5. Denique decretum est consularem non nisi decem annos postquam consulatum tenuit iterum huic officio designari posse.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ingemar König: Der römische Staat, Band I, Reclam, 1992
  • Thomas Robert Shannon Broughton, The Magisstrates of the Roman Republic, Bände I und II, 1951–1952

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ingemar König: Der römische Staat, Band I, index consulum pagina 220.
  2. Ingemar König, Der römische Staat, Bd. 1, p. 219.
  3. Titus Livius, Ab urbe condita 40, 44, 1.
  4. Thomas Robert Shannon Broughton, The Magistrates of the Roman Republic, Tomus I atque II.