Lex Romana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam.

Quomodo vox legis variis rei publicae Romanae aetatibus definita sit[recensere | fontem recensere]

Etiamsi quomodo mos legum ferendarum ortus sit adhuc ambiguitur videtur antiquissimum usum legis, id est legis actionem, religionis ex potestate magis quam e consilio rei publicae valuisse. Postquam res Romana ab imperatoribus haberi consuevisset vocatione lex plerumque praecepta per auctoritatem rei publicae principiumque eius designata sunt. Exempli gratia iuris consultus Papinianus in digestis 1 tit.3 s1 rem ita definivit: Lex est commune praeceptum, virorum prudentium consultum, delictorum, quae sponte vel ignorantia contrahuntur, coercitio, communis rei publicae sponsio.

Iustiniano imperatore in institutionibus (1 tit.2 s4) vox ita definitur: Lex est quod Populus Romanus senatorio magistratu interrogante, veluti consule, constituebat.

Quomodo leges aetate rei publicae latae sint[recensere | fontem recensere]

  • 1. Magistratus quidam senatui novam legem proponit
  • 2. De lege ferenda in senatu disputatur
  • 3. Lex publice promulgatur
  • 4. De lege in comitiis deliberatur (rogatio) et duabus sententiis fit suffragium (uti rogas aut antiquo)
  • 5. Lex in comitiis accepta publicatur.

Duo sunt formae legum Romanarum, 'leges curiatae et leges centuriatae. Principio pro legibus solum leges curiatae in comitiis curiatis sanctae nominabantur. Institutis autem comitiis centuriatis curiata comitia tantum magistratibus imperium per legem curiatam de imperio adrogare solebant.

Exinde leges a comitiis centuriatis sanciri, e magistratibus rogantbius nominari mos erat. Ex anno 287 v. Chr. lege Hortensia constitutum est plebiscita legibus aequiparari. Aetate imperiali leges plebiscitaque a senatus consultis et praecipue a constitutionibus gradatim substituta sunt.

Quomodo mos legum ferendarum abolutus sit[recensere | fontem recensere]

Apud Tacitum legimus (Annales iii.25-28) legum frequentiam magnopere auctam esse. Iulius Caesar cum etiam arbitratus esse feratur num legum collationem curari opporteat leges Iulias tulit. Teste quidem Gaio iuris consulto (i.2ff) leges et plebis scita etiam aetate imperatorum retinebantur, exempli gratia lex Visellia, altera lex agraria imperante Caligula nec non lex Claudia de manumissione feminarum (Gaius, i. 157, 171). Nulla autem lex post Nervam imperatorem esse latam in digestibus 47 tit.21 s3 § 1 legimus (cf. Herennium Modestinum).

Quo consilio voce aetate media usum sit[recensere | fontem recensere]

Initio saeculo VI sub voce legis in regno Visigothorum complures codices iudicales ad Romanam partem habitantium spectantem (lex Romana Visigotorum) et Burgundorum (lex Romana Burgundionum) edicti sunt. Etiam in moribus Germanorum tribuum conscribendis nomen legis identidem adhibita est (lex Alamannorum, lex Baiuvariorum, Lex Frisionum, lex Ribuaria, lex Salica, lex Saxonum etc.).

Notissimae leges Romanae[recensere | fontem recensere]

(secundum annum conceptionis)

Nexus interni