Lex Pompeia de provinciis
Lex Pompeia de provinciis fuit lex Romana antiqua anno 52 a.C.n., in magnis reipublicae angustiis tum cum post necem Clodianam consul sine collega ex senatuconsulto ultimo fuit, a Gnaeo Pompeio lata. Haec lex iubebat intervallum quinque annorum inter magistratum urbanum cum imperio (consulatum aut praeturam) et administrationem provinciae sive consularis sive praetoriae. Ita prohibere cupiebat ne idem vir imperium continuaret, exercitus duceret, nec umquam de actis suorum magistratuum rationem redderet, quod cum Gaio Iulio Caesare ab anno 59 a.C.n. evenerat. Serius erat eo magis quod Pompeius legem sibi non valere existimavit[1]. Igitur lex non ultra initium belli civilis viguit et causas belli Caesari praebuit[2].
De magistratibus e lege Pompeia creatis
[recensere | fontem recensere]Ad annum 51 a.C.n. senatusconsultum duas provincias consularibus Ciliciam et Syriam adsignavit e quibus sortitione Cilicia Ciceroni (consul fuit anno 63 a.C.n. nec provinciam regere umquam cupiverat)) et Syria Marco Calpurnio Bibulo (consul 59 a.C.n.) obvenit. Ad annum 50 intercessio tribunicia rem turbavit et Cicero successorem praetorium diu frustra exspectavit[3]. Iam ad annum 49 numerus quinque annorum non observabatur quoniam Lucius Domitius Ahenobarbus consul 54 a.C.n. Gallias in locum Caesaris accepit et socero Pompei Metello Scipioni consuli 52 a.C.n. Syriae proconsulatus obvenit. Alioqui ob fugam Pompeianorum et bellum civile Lucius Domitius provincia sua potiri numquam potuit. Lex a Caesare abrogata est.
Sed provincias "privatis" (hoc est viris imperio non praeditis) traditas non solum Caesar contra morem maiorum esse iudicabat[4] sed etiam Cicero ius auspiciorum laedere existimabat[5] (augur enim erat).
Cur haec lex tum lata sit
[recensere | fontem recensere]Pompeius hac lege duobus flagitiis quae rempublicam Romanam tum in praeceps dabant obviam ire conabatur, hoc est ambitui et rebus a magistratibus repetundis. Quae tum edicebat legem Semproniam de iudiciis abrogans senatusconsultum anno 53 a consulibus huius anni propositum iam suadebat (nam prima parte anni 53 respublica consulibus ceterisque magistratibus caruit ob tribunicias turbas et ambitus flagitium)[6]. Circa idem tempus Pompeius legem de ambitu quoque tulit quae poenas graviores faciebat. Hoc reprimere volebat quod magistratuum petitores aere alieno magno conflato suffragia emebant atque postea magnis impensis sibi provinciam uberrimam per populum et tribunos sibi adsignandam curabant (quod fecerant triumviri Caesar, Crassus, Pompeius) quam diriperent ad creditoribus satisfaciendum. Itaque sortitionem restituit in locum electionis et annales esse promagistratus iubebat ne imperia in infinitum prorogarentur. In summa provincias populo et tribunis adimebat atque senatui reddebat qui candidatos probabat ante sortitionem. Lex reconciliationem inter optimates et Pompeium sanciebat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Sic Caesar de Pompei imperio recte iudicabat (Bell. civ. I.85.8): omnia haec iam pridem contra se parari; in se novi generis imperia constitui, ut idem ad portas urbanis praesideat rebus et duas bellicosissimas provincias absens tot annos obtineat. Cf Dio Cassius 40.56.
- ↑ Bell. civ. I.85.9: in se iura magistratuum commutari, ne ex praetura et consulatu, ut semper, sed per paucos probati et electi in provincias mittantur.
- ↑ Att. 5.9,2 (14 iunii 51) ; Fam. 3.8.9 (8 octobris 51) ; Att., 5.13.3 (26 iulii 51) ; Att. 5.17.5 (augustus 51) ; Att. 5.18.3 (20 septembris 51) ; Fam. 8.10.5 (november 51) ; Att. 6.2.6 (aprilis 50).
- ↑ Bell. civ. I.6: provinciae privatis decernuntur, duae consulares, reliquae praetoriae. Scipioni obvenit Syria, L. Domitio Gallia. Philippus et Cotta privato consilio praetereuntur, neque eorum sortes deiciuntur. In reliquas provincias praetores mittuntur ... lictoresque habent in urbe et Capitolio privati contra omnia vetustatis exempla.
- ↑ De divinatione II.76. Cf Julie Bothorel (2023): 10.
- ↑ Dio Cassius XL.46.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Cicero, Ad Familiares III.2.2; III.5; VIII.8.8
- Ad Atticum VI.6.3
- De divinatione II.76
- De natura deorum II.9
- Pro Ligario 21
- Caesar, De bello civili I.6 et 85
- Dio Cassius, Historia Romana XL.30.1 et XL.46.2 et XL.56
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Julie Bothorel, "Les restaurations de la sortitio provinciarum de Pompée à Auguste (52 av. J.-C. – 14 apr. J.-C.)", in Gouverner par le hasard : le tirage au sort des provinces à Rome (IIIe s. av. J.-C.-Ier s. ap. J.-C.), Publications de l’École française de Rome, 2023: 227-334
- Kit Morrell, "The lex Pompeia de provinciis", in Pompey, Cato, and the Governance of the Roman Empire, Oxonii, 2017: 204-236
- Catherine Steel, "The "lex Pompeia de provinviis" of 52 B.C.: a reconsideration", Historia: Zeitschrift für Alte Geschichte, 2012: 83-93