Lex Papia

E Vicipaedia

Lex Papia vel longius lex Papia de civitate vel etiam lex Papia de peregrinis exterminandis suadente tribuno plebis eius nominis anno 65 a.C.n. lata est. Differt autem a tribunis qui legem Papiam de vestalium sortitione (Gellius 1, 12, sequentes) et legem Papiam de herediis patronum (Gaius 3, 42) tulerunt.

Hac lege magistratibus permissum est peregrinis quibus Romana civitas erat adiudicata finibus expellere si eam fraude doloque assumpserant. 

Cicero huius legis mentionem faciens eam reprehendit ... ceteri non modo post civitatem datam, sed etiam post legem Papiam aliquo modo in eorum municipiorum tabulas inrepserunt (Pro Archia 10) ... male etiam, qui peregrinos urbibus uti prohibent eosque exterminant, ut Pennus apud patres nostros, Papius nuper  (De officiis 3, 11, 47).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]