Lex Manilia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies Pompei

Lex Manilia suadente tribuno plebis Gaius Manilius anno 66 p.C.n. lata est in concilio plebis Gnaeum Pompeium imperio extraordinario instruxit, ut Mithridatem VI atque Tigranem II subiceret. Proposito etiam Marcus Tullius Cicero favuisse ex oratione eius Pro lege Manilia vel De imperio Cn. Pompei intellegimus.

Tertium bellum Mithridaticum etiamsi iam anno 74 a.C.n. Lucius Licinius Lucullus bene ac feliciter gesserat tamen superiore anno seditione militum facta imperio depulsus atque in patriam revocatus erat, quo facto Romani multas clades acceperunt. Manilius itaque summum imperii Pompeio qui paucis mensibus ante bellum contra pirates prospere in Cilicia concludit tramandari. 

Nihilominus de lege Manilia senatores vario adsensu diu ambiguerunt. Invectus est in propositionem exempli gratia Quintus Hortensius Hortalus hac sententia: " si uni omnia tribuenda sint, dignissimum esse Pompeium, sed ad unum tamen omnia deferri non oportere“.[1] Pristini moris maiorum causa senatum uno tot imperia, tot milites fidere, ut iam pellendorum piratarum causa fecerat  (Lex Gabinia) aegre tulit.

Quod demum senatui lex placuit infirmitati rei publicae antiqui status obsolescentiaeque institutionum eius dari potest.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cicero: De imperio Cn. Pompei (De lege Manilia). 52.
  2. Plutarchus: Vitae parallelae, Pompeius. 30.

Fontes[recensere | fontem recensere]