Lex Gabinia

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Effigies Pompei

Lex Gabinia anno 67 a.C.n. lata est, Aulo Gabinio tribuno plebis postulante. Qua lege imperium extraordinarium Pompeio attributum est, ut piratas tunc mare internum vastantes copiis contineret debellaretque, praesertim qui annonam in urbem Romam importari inhiberent.[1]

Pompeius ut victoriam de piratis caperet per legem Gabiniam imperia extraordinaria accepit qualia antea nemini a senatu concessa erant. Non solum classis 500 navium 120.000 militum, 5000 equitum necnon 36 centenis miliis sestertium instructa est, imperium eum etiam potestate interveniendi toto circuitu orarum 50 milia passuum tenus explevit. Adhuc ambiguitur num legis potestates imperium proconsulare maius Octaviano tributum aequiparaverint an translaticium imperium aequum sint censandae. Quare saepius discidia inter Pompeium et magistratus, qui provincias administrarent, exorta sunt, exempli gratia Creta in insula, ubi Metellus Creticus varia fortuna piratas impugnabat. 

Etiamsi Pompeius hoc tempore plebi gratissimus erat senatores cum Sullae dictatoris recens exemplum commemorarent, haesitaverunt singulo viro tantas concedere potestates. Denique Gabinius Lucio Trebellio plebis tribuno, qui in contione legem vetuisset, dimissionem minatus est quo facto vetito abstinuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Der Neue Pauly, Band 11, Sp. 332 s.v.