Lex Claudia de nave senatorum
Appearance
Lex Claudia de nave senatorum anno 218 a.C.n. postulante tribuno plebis Quinto Claudio lata senatores eorumque filios navem possidere ultra 300 amphoras continentem vetavit. Invito senatu hac ratione lata est, ne annona latifundiorum ex Italiae agribus lucrandi causa in externas partes exportentur. Eo modo senatores obligati sunt, ut morem maiorum translaticiamque vitam insumptuosam observarent.
Apud Livium legimus Quintum Claudium praeter se uno solo senatore Gaio Flaminio nixum esse qui nolentibus ceteris patribus conscriptis in lege ferenda populi gratia confisus est, quare posteriore anno secundum consulatum assecutus est.[1]
Fons
[recensere | fontem recensere]Livius: ab urbe condita, Liber 21, 63
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Michael Crawford: Die römische Republik. dtv, München 1983 (dtv-Geschichte der Antike), ISBN 3-423-04403-9, Die Opposition, p. 66