Lete (Mygdonia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Lete)
Lete (Graecia boreo-orientalis physicalis )
Lete
Lete
Situs in Graecia

Lete, litteris Graecis Λητή, fuit urbs Mygdoniae antiquae. A Thessalonica boream et orientem versus chiliometra fere octo distetit. Ad fastigium monticulorum eminuit sub quibus iacet oppidum hodiernum, olim "Aibatium" appellatum sed tempore nostro "Lete", nomine antiquo usurpato. Ruinae igitur urbis antiquae iuxta partes meridianas oppidi recentis reperiuntur. Necropolis urbis Letae viam Egnatiam adiacebat in valle cui nomen "Derbenium" aut linguis vernacularibus "Derveni" attribuitur. Ibi inventa sunt sepulcra quattuor, divitiis repleta hodie in Museo Archaeologico Thessalonicensi servatis, inter quas enumerare oportet papyrum et craterem Derbenienses.

Iam antiquitate tardiori Lete fuit sedes episcopalis; etiam tempore hodierno est sedes episcopalis titularis ecclesiae Catholicae Romanae.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Lete in The Catholic Encyclopedia: an international work of reference (Novi Eboraci: Appleton, 1907–1914) (Anglice)
  • "Lete" in Gulielmus Smith (1854). Dictionary of Greek and Roman Geography. Londinii: Walton & Maberly
  • K. Tsakalou-Tzanavari, "Ἀρχαιολογικές ἔρευνες στὸ νεκροτάφειο τῆς ἀρχαίας Λητής = Excavation at the cemetery of Liti" in AEMT vol. 3 (1989) pp. 307-317

Nexus externi[recensere | fontem recensere]