Les Fleurs du mal

E Vicipaedia
(Redirectum de Les fleurs du mal)
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec pagina nondum stipula est. Oportet intra sex menses corrigatur. Etiam in minimis apud Vicipaediam paginis necesse est contineantur:

Titulus in primo exordio typis crassioribus repetitus
Comprehensio (200 vel plurium litterarum) quae rem apte describat
Nexus extra-Vicipaedianus (sive et fons bibliographicus) qui et titulum et rem ipsam satis corroboret
Nexus interni caerulei ex hac pagina et in hanc paginam ducentes; categoriae caeruleae (quibus absentibus formula {{Dubcat}} ponatur); pagina annexa apud Wikidata (aut formula {{Nexus absunt}})
Cetera hac encyclopaedia digna, velut descriptio (explicationes, historica, exempla); imago necnon titulus suffixus; ceteri nexus externi siqui utiles sint; bibliographia.

Interpretationes vernaculae
Prima Florum Mali editio, cum notis auctoris.

Les Fleurs du mal ('Flores mali') est opus poëticum a Carolo Baudelaire anno 1857 divulgatum, Theophilo Gautier dedicatum, magni aestimationis in motibus pulchritudinis Symbolismi et Modernismi habitum. His in carminibus mores in malum decidentes? et eroticismus tractantur. Liber propter morum improbitatem, quem vocant, a multis condemnatus est.

Forma libri[recensere | fontem recensere]

Franciscae meae laudes[recensere | fontem recensere]

(Solum carmen Latinum in libro est.)

Novis te cantabo chordis,
O novelletum ludis
In solitudine cordis.
Esto sertis implicata,
O femina delicata
Per quam solvuntur peccata!
Sicut beneficum Lethe,
Haurium oscula de te,
Quae imbuta es magnete.
Quum vitiorum tempestas
Turbaret omnes semitas,
Apparuisti, Deitas,
Velut stella salutatis
In naufragiis amaris.....
Suspendum cor tuis artis!
Piscina plena virtutis,
Fons æternæ iuventutis,
Lauris vocum redde mutis!
Quod erat spurcum, cremasti;
Quod rudius, exæquasi;
Quod debile, confirmasti.
In fame mea taberna,
In nocte mea lucerna,
Recte me semper guberna.
Adde nunc vires viribus,
Dulce balneum suavibus
Unquentaum odoribus!
Meos circa lumbos mica,
O castitatis lorica,
Aqua tincta seraphica;
Patera gemmis corusca,
Panis salsus, mollis esta,
Divinum vinum, Francisca!