Les Enfants du capitaine Grant

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Frontispicium editionis 1868 ab Eduardo Riou designatum

Les Enfants du capitaine Grant (titulus Francogallicus; Latine "Liberi navarchi Grant"') fuit mythistoria et magnum opus scriptoris Iulii Verne, anno 1865 editum.

Fabula[recensere | fontem recensere]

Dominus Eduardus Glenarvan in phaselo vaporario "Duncan" navigans squalum malleiformem in mare cepit. E ventre ejus dissecto lagoenam desumpsit, ubi nuntius vix legibilis in tres linguis erat. Nuntius sic comprehendetur: navarchus Grant Americam Meridionalem navigavit, ut ibi coloniam condiderit, sed prope oram Patagoniae naufragavit. Solo latitudo (XXXVII meridionalis) in textu legibilis erat.

Notitiis in diariis apparitis, Dominus Glenarvan a filio navarchi Roberto filiaque ejus Maria visus est. Post colloquium cum eis, navarchum in maribus meridionalibus secundum latitudinem XXXVII investigare statuit. Propter distractionem animi Iacomus Paganel, geographicus francogallicus, in phaselo Glenarvan apparuit. Praeter eum, navarchus Iohannes Mangles adiutorque ejus Austin, Domina Ellen uxor Glenarvan, consobrinus ejus centurio major McNabbs et nautae aderant.

Patagoniam de oriente ad occidentem transgrediebatur, dum phaselus eis ora occidentalia occurrere debebat. In Patagonia tamen nullum vestigium navarchi sodaliumque ejus invenerunt et montis ruina aegre effugerunt.

A Patagonia Australiam navigaverunt. Ora occidentali virem Ayrton nomine cognoverunt, qui sibi nautam priscum turmae Grant fuisse praesumpsit. Navem prope oram Australiae perisse et de sorte navarchi turmaeque ejus nihil scire dixit. Etiam a gentibus aborigineis captum esse et de eis effugisse dixit. Glenarvan phaselum ad oram orientalem missit et cum turma sua Australiam transgredi statuit. Ayrton latronum esse detectus, effugit. Ora orientali phaselum tamen non invenerunt et eum a grege Ayrton captum putaverunt. Navem aliam sumpto Novam Zelandiam navigaverunt. Prope oram naufragaverunt et a gentibus maori capti sunt, de quibus effugerunt, Novam Zelandiam transgressi sunt et ora orientali phaselum invenerunt, qui propter errorem Paganel illac missa est. Ayrton, qui phaselum subripere temptavit, a turma captus fuit.

Praeter insulam Taborem navigans, Robertus ora ignem animadvertit. Insula navarchem Grant invenerunt et Ayrton loco ejus reliquerunt.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Les Enfants du capitaine Grant spectant.