Aplysia depilans

E Vicipaedia
(Redirectum de Lepus marinus)

Classis : Gastropoda 
Cladus: Heterobranchia
Cladus: Euthyneura
Cladus: Euopisthobranchia
Cladus: Aplysiomorpha 
Superfamilia : Aplysioidea 
Familia : Aplysiidae 
Genus : Aplysia 
Species : A. depilans 
Aplysia depilans 
Gmelin, 1791  

Aplysia depilans, sive lepus marinus,[1] est species molluscorum gastropodorum familiae Aplysiidarum.

Apud antiquos[recensere | fontem recensere]

Gaius Plinius Secundus haec de lepore marino dicitur:

Non sunt minus mira quae de lepore marino traduntur. venenum est aliis in potu aut cibo datus, aliis etiam visu, siquidem gravidae, si omnino adspexerint feminam ex eo genere dumtaxat, statim nausiant et redundatione stomachi vitium fatentur ac deinde abortum faciunt. remedio est mas ob id induratus sale, ut in bracchialibus habeant. eadem res in mari ne tactu quidem nocet. vescitur eo unum tantum animalium, ut non intereat, mullus piscis; tenerescit tantum et inertior viliorque fit. homines, quibus inpactus est, piscem olent; hoc primo argumento veneficium id deprehenditur. cetero moriuntur totidem in diebus, quot vixerit lepus, incertique temporis veneficium id esse auctor est Licinius Macer. in India adfirmant non capi viventem invicemque ibi hominem illi pro veneno esse ac vel digito omnino in mari tactum mori, esse autem multo ampliorem, sicuti reliqua animalia.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oxford Latin Dictionary ed. P. G. W. Glare (Oxonii: Clarendon Press, 1968–1982) s.v. "lepus".
  2. Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia 32.8.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Aplysia depilantem spectant.
Vide "Aplysia depilantem" apud Vicispecies.
Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • WoRMS: Marine Species • INPN France