Latinitas bona

Leopoldus Flameng

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Leopoldus Flameng
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 22 Novembris 1831; Bruxellae
Obitus: 4 Septembris 1911; Courgent
Patria: Belgica

Officium

Munus: Chalcographus, pictor

Memoria

Laurae: Officer of the Legion of Honour
Sepultura: Evelinae
Thomae Henrici Huxley effigies ex Ioanne Collier

Leopoldus Flameng (vulgo: Léopold Flameng; Bruxellis 22 Novembris anno 1831 natus; Lutetiae anno 1911 mortuus) fuit chalcographus et pictor Belgicus.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Amstelodami leprae nosocomii administratores (secundum Ferdinandi Bol picturam)

In Belgica a Francogallicis parentibus natus, apud Bruxellarum chalcographiae schola studuit[1]. Loci natalis, Lutetiae de 1853 usque ad 1911 et Amstelodami anno 1877 laboravit[1].

Praecipue ruris facies, maxime fluviales, perfecit[1], sed etiam effigies creavit, et ex suis et ex aliorum artificum delineationibus[2], ut Rembrandi, Petri Pauli Rubens, Ioannis Antonii Watteau ac Ioannis Augusti Dominici Ingres[3]. Operam cum libri editore A. Salmon sociavit[1], qui aliis anteferebat[2]. Conflixit, enim, cum re publica ipsa, quae ei chalcographiae effectionem ex Rembrandi opus Imago sculpta centum monetis stans mandavit, quia eius tabulas anteferebat efficere sculpere ubicumque praeterquam ubi monuerat. Enim hanc adsumptionem artificis privilegium putabat[2]. Praeterea libros exornavit, exempli gratia Iohannis Boccacii Decameron[3].

Carolus Courtry, Richardus Geiger, Fridericus Laguillermie, Maria Louveau, Nicolaus Mosolov, Mauritius Henricus Orange[1], Franciscus Flameng ac Paulus Adolphus Rajon eius discipuli fuerunt[4].

Opera[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Leopoldum Flameng spectant.