Leontius II (patriarcha Hierosolymitanus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Leontius II a pictore incognito scholae Cretensis saeculo XV pictus. Thesaurus Monasterii Sancti Ioannis Patmi

Leontius (natus inter annos 1110 et 1115; mortuus anno 1190), clericus in Ecclesia Orthodoxa, fuit abbas Monasterii Sancti Ioannis in insula Patmo ab anno 1157, deinde patriarcha Hierosolymitanus ab anno 1176 usque ad mortem. Leontius Tiberiopoli in urbe Macedoniae natus est.[1] Auctor est dissertationum quattuordecim de Sancta Trinitate.[2] Patriarchis orthodoxis e regno Hierosolymitano expulsis, Leontius patriarchatum suum Constantinopoli in urbe tenuit, sed anno 1177 Hierosolyma petivit.

Vodoča in oppido, iuxta urbem natalem, stat hodie monasterium Sancto Leontio dicatum.[3]. Sanctus habetur in Ecclesia Orthodoxa; vita eius commemoratur die 14 Maii.

Fontes de vita Leontii patriarchae[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]