Latinitas bona

Leonidas Audes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Leonidas vel saepius Leo Audes, Neograece Λεωνίδας seu Λέων Αυδής (natus in insula Corcyra anno 1937; mortuus Athenis anno 2000) fuit rerum politicarum peritus pro factione Communistica, senator Graeciae et consiliarius apud demum Athenarum.

Gudii Athenarum habitavit; causidicus meruit, praecipue de re operaria. Anno 1968 in exsilio missus est in insulam Sicinum iussu dictatorum. Pro factione Communistica ad senatum Graeciae anno 1996 electus est; anno insequenti demissionem protulit ut ad concilium demi Athenarum se promoveret. Ibi ab anno 1998 dux factionis "Αγωνιστική Συνεργασία για την Αθήνα" meruit. Die 24 Septembris 2000 mortuus est.[1]

Forum in regione Metaxurgio Athenarum, inter vicos Μυλλέρου, Λεωνίδου, Γιατράκου et Κεραμεικού nuper stratum, die 3 Octobris 2003 ad honorem Leonis Audis appellatum est Πλατεία Λέοντος Αυδή.[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]