Latinitas nondum censa

Leonidas (Parmenionis amicus)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Leonidas

Leonidas (Graece Λεωνίδας), qui saeculo IV a.C.n. exeunte floruit, fuit Parmenionis amicus qui ab Alexandro Macedone, Philota Parmenioneque interfectis, militibus quibusdam regi inimicis praepositus est. Idem ut videtur fuit anno 320/319 a.C.n. sectator Antigoni Monophthalmi; pro eo emissarius socios Holciae subornavit. Idem fortasse (sed haec res incerta manet) pro Ptolemaeo anno 310 a.C.n. in Cilicia militavit; idem fortasse coronam Delphis dedicavit (IG XI.4 161b v. 77).

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.