Leonardus Peikoff

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Leonardus Peikoff (die 15 Octobris 1933 natus)[1] est philosophus obiectivisticus, intellectualis legitimusque Ayn Rand heres, et unus ex conditoribus Instituti Ayn Rand.

Vita[recensere | fontem recensere]

Peikoff Vinnipegae in urbe Manitobae in Canada natus est, filius Samuelis Peikoff, chirurgi, et Bessie, dutricis? gregis musici. Apud Universitatem Manitobae ab anno 1950 usque ad 1953 studuit, deinde apud Universitatem Novi Eboraci, ubi gradus B.A., M.A., et Ph.D. annis 1954, 1957, et 1964, respective, recepit.

Peikoff primum Ayn Rand in California cognovit, cum solus septendecim annos natus est. Postea, cum Rand Urbem Novum Eboracum migravit, Peikoff statuit philosophiam discere apud Universitatem Novi Eboraci. Cum ibi disceret, multum disputabat de philosophia cum Ayn Rand.

Postea Rand sentiebat nullum suam philosphiam melius intellegere quam Peikoff. Qua de causa, ea anno 1982 perita Leonardum Peikoff fecit suum heredem legitimum intellectualemque.[2]

Libri[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Contemporary Authors Online, s.v. "Leonard Peikoff." Agnotus 2 Martii, 2008.
  2. Leonard Peikoff: In His Own Words (DVD), Libraria Ayn Rand.