Leodegarius Augustodunensis
Appearance
Res apud Vicidata repertae:

Nativitas: 616; Burgundia
Obitus: 2 Octobris 678; Sus-Saint-Léger
Patria: Regnum Francorum
Obitus: 2 Octobris 678; Sus-Saint-Léger
Patria: Regnum Francorum
Familia
Genitores: Bodilin von Trier; Sigrada
Memoria
Sanctus (feriae die 2 Octobris)
Leodegarius Augustodunensis ((Francice) Léger vel Léodegard — a (Theodisce) Leudgard[1] — natus circa annum 616 in Burgundia; mortuus anno 678 vel 679 in silva prope Lucheux et Sus-Saint-Léger), fuit episcopus martyr saeculi VII qui munus politicum grave egit inter perturbationes monarchiae Merovingianae posterioris. Cum urbibus Pictavii, ubi eruditus est et ubi reliquiae eius sitae sunt, et Augustoduni, ubi episcopus fuit, necnon cum regione Fiscamni et Doullens in Picardia, ubi mortuus est, coniungitur. Concilium episcoporum eum sanctum anno 681 proclamavit, et Ecclesia Catholica Romana diem festum eius die 2 Octobris celebrat.[2]
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ A leud (populus, gens) et gard (domus, praedium)
- ↑ Martyrologium Romanum, Typis Vaticanis, Romae, 2004, p. 550.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Leodegarium Augustodunensem spectant. |
| Lexica biographica: Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • |
|
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
