Leo Dautzenberg

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Leo Dautzenberg anno 2010

Leo Dautzenberg (natus 4 Februarii 1950 oppido Gillrath/Rhenania Septentrionalis-Vestfalia) vir publicus Theodiscus factionis CDU est.

iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Schola anno 1966 finita Dautzenberg tirocinium aerarii ad annum 1969 fecit, deinde in schola superiore studebat oeconomicae diploma adeptus est. Tum in societate revisionis operam dedit et annis 1974 - 1980 Coloniae oeconomiae studebat. Deinde consiliarius societatum operam dedit.

Familia[recensere | fontem recensere]

Dautzenberg uxorem duxit et cum ea quattuor liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Dautzenberg anno 1966 ad Unionem Iuvenilem et anno 1968 ad factionem CDU accessit. Ab anno 1973 inter rectores suae factionis Rhenaniae est. Annis 1980 - 1998 legatus ad senatum terrae Rhenaniae Septentrionalis-Vestfaliae erat et deinde primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est. Hoc munere ad diem 31 Ianuarii 2011 fungebatur, cum ab officio se recessit, ut iterum in societate privata "Evonik" operam daret[1]. Successor eius legatus Gaius Iulius Caesar factus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]