Leo Daudet

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet.
Quapropter rogamus ut corrigas praecipue introductionem, formam, nexusque et intravicos et intervicos.
Leonis Daudet effigies

Leo Daudet, vulgo Léon, natus Lutetiae die 16 Novembris 1867 ac mortuus Glani die 30 Iunii 1942, fuit scriptor et vir publicus extremae dextrae Francicus. Mythistoriarum scriptoris Alphonsi Daudet filius erat.

Hic vero non solum litterarum in studio versatus est sed etiam in rebus civilibus. Nam plerisque disputationibus vel concertationibus atque pugnis quae illo tempore de re publica saepe acerrimae factae sunt se vehementer dedidit ; quarum e numero prima fuit de Alfredi Dreyfus causa et controversia, in qua praepositi remoti ob perduellionis Iudaei defensoribus occurrit praecipue scriptis quibusdam in actis diurnis ac libellis, quia tum patriam cum Francicam armam offensam vellet defendere. Postea saepissime vituperavit Iudaeos ut proditores et feneratores, Germanos ut barbaram gentem hostem Franciae capitalem, civitatem popularem ut a pravo, improbo, inepto ignavoque concilio dominatum, quod minime patriae proficere posset sed non posset quin officeret. Itaque is cum in factionem Caroli Maurras, quae nomen Action française habebat, concessisset, ad diurna eius conficienda sic ingenium contulit ut ipse eis praeesset permultos annos. Inde Caroli Maurras doctrinam secutus studiosissime regno restituendo favebat, ideo quod neminem arbitrabatur nisi eum qui natura liber a partibus est regem posse patriam tueri.

Omnia scilicet quae de rebus civilibus hic vir acerrimus immoderatiorque et sentiebat et defensabat, nunc quidem minime eius memoriae ac nomini prosunt praecipueque odium Iudaeorum quamvis tunc frequentissimum ; attamen neque odio isto is plane caecus effectus est quippe qui dignitatem quorumdam Iudaeorum videre posset, neque fuit implacabile cum anno 1929 in Paris vécu profiteretur : ab odio Iudaeorum autem iamdudum aversus, ego a me ipso progrediente ad Israel adsequendum rationemque morum ac perseverantiae potius inclinatus sum quam ad eum exsecrandum.[1] Iam vero ut ait Mauricius Martin du Gard Leo Daudet scriptor magnus fuit; scripta enim nobis reliquit seu commentaria seu historiae ubi exstat quasi mundum totum et imagines permultorum hominum temporis illius quasi semper vivorum verbis copiosis et fervidis expressas. Quae sunt imprimis De memoriis hominum litteratorum, civilium, artificium et medicorum libri sex[2] et De Lutetia quali usus duo libri[3]. Quorum in altro mores ipsi permultorum hominum quibus Leo Daudet usus erat, praecipue scriptorum et artificium, descripti sunt ; altrum autem cum ab anno 1927 ad 1930 Lutetia exsul longe abesset conscripsit, in quo e locorum urbis qualem noverat descriptionibus, non sine ullo desiderio, memoria amicorum eorumque quae egerat aut leviora aut maiora ita repetivit ut quasi ante oculos imaginem Lutetiensis vitae poneret.

Vir autem singularis, etiamsi eius de rebus civilibus sensus saepius nobis aliquid habet offensionis qui parum modestus et circumspectus esse videtur, de artibus liberalibus tamen pro existimatione posterorum exquisito iudicio usus est, quippe cum eum miremur fere numquam erravisse. Quod eo insignius est quod plerumque iudicavit contra opinionem ipsorum qui cum eo stabant. Nam pictores tumidi et ambitiosi qui dicuntur Academici cum magno in honore essent inrisit ; eos quos vulgo appellant Impressionistes cum deriderentur laudavit. Item multo postea Paulum Picasso.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "En ce qui concerne l'antisémitisme, il y a belle lurette que je m'en suis détaché [...] et que le développement de mon être intérieur m'a plutôt porté à essayer de comprendre Israël, et la raison de ses coutumes et de leur persistance, qu'à le maudire."
  2. Souvenirs des milieux littéraires, politiques, artistiques et médicaux
  3. Paris vécu

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Léon Daudet, Souvenirs et polémiques, Robert Laffont, coll. Bouquins (Paris 1992), editio a Bernardo Oudin curata quae continet :
    • Souvenirs des milieux littéraires, politiques, artistiques et médicaux (VI libri editi ab anno 1914 ad 1921)
      1. Fantômes et Vivants
      2. Devant la Douleur
      3. L'Entre-deux-guerres
      4. Salons et Journaux
      5. Au temps de Judas
      6. Vers le Roi
    • Député de Paris (1919-1924)
    • Paris vécu
      1. Rive droite
      2. Rive gauche
    • Le stupide XIXe siècle