Leo Brisse

E Vicipaedia
Wikidata Leo Brisse
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 20 Septembris 1813; Gémenos
Obitus: 13 Iulii 1876; Fontenay-aux-Roses
Patria: Francia
Nomen nativum: François-Ildephonse-Saint-Léon Brisse

Leo Brisse, nomine nativo Ildefonse-Léon Brisse, qui "baro Brisse" nuncupabatur (Geminate natus die 20 Septembris 1813; mortuus die 13 Iunii 1876 ad Fontenay-aux-Roses), diurnarius, praecipue de re gastronomica scribebat.

"Baro Brisse": delineatio satyrica ab Andrea Gill anno 1867 facta, pagina prima hebdomadarii La Lune imposita

Vigil aquarum silvarumque in regione nativitatis et circa Montricardum, deinde lupparius in provincia Turonensi operam dedit, sed anno 1850 Lutetiam profectus est ut munus diurnarii susciperet. Amicus fuit compositoris Ioachimi Rossini (cuius coqua in matrimonium duxit) scriptorumque rerum cibariarum Caroli Monselet, Alexandri Dumas, Iulius Gouffé. Iam senescens ad Fontenay-aux-Roses prope Lutetiam apud tabernarium Gouffot habitabat, ubi cenaturus subito obiit. Amici ibi comissatum adeuntes, de morte certiores facti, cenaverunt: Monselet enim "ad mensam" ait "nihilominus eamus: fercula nimis cocta ille semper odit".[1]

Scripta selecta[recensere | fontem recensere]

Libri
  • 1867 : Le calendrier gastronomique pour l’année 1867: les 365 menus du baron Brisse: un menu par jour Textus alibi
  • 1868 : Les 366 Menus du baron Brisse: édition nouvelle des 365 menus Textus
  • 1868? : La Cuisine à l'usage des ménages bourgeois et des petits ménages editio 1884
  • 1870? : La Petite Cuisine du baron Brisse editio 1884
  • 1873? : Cuisine en carême du baron Brisse 2a ed. 1874
  • 1882 : Edith Matthew Clark, ed. et interpr., 366 menus and 1200 recipes of the Baron Brisse in French and English. Londinii: Low, Marston, Searle, & Rivington Textus
Libelli periodici

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Passons à table tout de même, il n’a jamais aimé les fricots trop cuits: Menustory

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Baro Brisse ab Andrea Mniszeck pictus (Regium Museum Amstelodamense)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]