Leo Boellmann

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Leo Boëllmann

Leo Boëllmann (natus die 25 Septembris[1] 1862 apud Ensisheim in Elisatia - mortuus die 11 Octobris 1897, Lutetiae) fuit compositor et organista Francicus. Lutetiae scholam musicae ecclesiasticae Ecole Niedermeyer absolvit ibique discipulus fuit Eugenii Gigout. Ab anno 1881 Lutetiae organista in ecclesia sancti Vincenti de Paulo fuit, primo organi in choro positi, ab anno 1896 organi capitalis. Hoc organum fuit opus clarissimum et praemiis donatum Aristidis Cavaillé-Coll. Patre mortuo a Gigout adoptatus est. Boëllmann ipse morbo pulmonum, ut videtur tuberculosi, mortuus est. Inter compositiones eius sunt opera pro organo et clavili scripta, necnon musica cameralis, carmina, musica liturgica, opera lyrica.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 25 Septembris secundum Joris Verdin: L. Boëllmann, Heures Mystiques. Lovanii, 1993. (praefatio)


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!