Leo Arcimovič

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Leo Arcimovič
Res apud Vicidata repertae:
Leo Arcimovič: imago
Leo Arcimovič: imago
Nativitas: 12 Februarii 1909; Moscua
Obitus: 1 Martii 1973; Moscua
Patria: Imperium Russicum, Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica

Memoria

Sepultura: Sepulcretum Novodevicense

Leo Andreae filius Arcimovič (Russice Лев Андреевич Арцимович, tr. Lev Andreevič Arcimovič, Moscuae natus die 25 Februarii 1909; ibidem mortuus die 1 Martii 1973) fuit physicus Sovieticus, ab anno 1946 correspondens et ab anno 1953 ordinarius Academiae Scientiarum URSS socius, titulo Herois Laboris Socialistici (anno 1969) ac nonnullis praemiis aliisque laudis signis Sovieticis ornatus.

Opera de physica atomica et nucleari atque de optica electronica creavit. Ductu eius, ratio electromagnetica divisionis isotoporum primo in Unione Sovietica elaboratus est. Proposito atomico Sovietico interfuit. Cum collaborantibus suis, primitus fusionem nuclearem in plasma quasistationaria stabili perfecit.

Facultatis physico-mathematicae Universitatis Publici Albaruthenicae alumnus, annis ab 1932 ad 1936 in Universitate Leninopolitana docens, Arcimovič ab anno 1946 professor cathedrae physicae nuclearis adhibitae Instituti Physico-TechnicaiMoscuensis, et ab anno 1953 professor Universitatis Moscuensis Lomonosovianae fuit, ubi cathedram physicae nuclearis condidit et praefuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  Treccani • Deutsche Biographie