Leith Hill

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Leith Hill 294 m (Angliae meridianae physica)
Leith Hill 294 m
Leith Hill
294 m
Situs in Anglia meridiana
Turris ad fastigium Leith Hill aedificata

Leith Hill est collis comitatús Surriae 294 metris (965 pedibus) alta et locus huius comitatús excelsissimus. Ibi iussu Richardi Hull turris anno 1766 constructa est ad altitudinem sitús supra pedum mille augendum. Turris cum villa rustica Leith Hill Place, quae sub colle iacet, ad opus fundatum National Trust pertinet.

Inscriptio[recensere | fontem recensere]

Turris in parieti ad occidentem spectanti inscripta sunt haec verba:[1]

Ut terram undique Beatam
Videas Viator
Hæc Turris de longe Spectabilis
Sumptibus Richardi Hull
Ex agro Leith Hill Place armig
Regnante Georgio Tertio
Anno Domini Mdcc66
Exstructa fuit
Oblectamento non sui solum
Sed Vicinorum
Et Omnium

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Textus partim emendatus: [1] Imago difficile lectu: [2]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Leith Hill spectant.