Leichenwetter

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Grex musicus Germanicus Leichenwetter

Leichenwetter (Latine tempestas feralis) est grex musicus Germanicus anno 1996 conditus, qui carmina quorundam poetarum Germanorum, qui nunc mortui sunt, musicae rock modo aptat.

Historia[recensere | fontem recensere]

Grex anno 1996 Isarlohiae [1] (Germanice Iserlohn, Latine ad literam silva ferra) conditus est. Musici gregis erant Numen (vox) et Dawe (cithara Hispanica) et Rudiator (organum electricum) et Capt. Loft (cithara gravis) et RaweN (musicum percussionale instrumentum). Anno 1998 discum quod opera noctis inscribitur divulgaverunt. Anno 2001 discus parvus, qui pulchritodo aspera est inscribitur, et anno 2003 discus, qui inscribitur prima verba, secuti sunt. Pactione cum bipenni ferra de divulgando albo facta discographia publica anno 2005 incipit, cum grex discum qui verba finalia inscribitur divulgavit. Hic discus carmina denuo cantata continet. Anno 2007 discus novus questus tota fere Europa divulgatus est.

Anno 2008 Rudiator nullam causam dicens discedit. Anno post Capt. Loft e grege abit. Vir novus citharam gravem ludens Doc. Bawin appellatus est.

Discographia[recensere | fontem recensere]

Disci repleti

  • 1998: Nachtwerke (opera nocturna)
  • 2003: Urworte (prima verba)
  • 2005: Letzte Worte (verba extrema)
  • 2007: Klage (questus)

Disci parvi

  • 2001: Schönheit ist rauh (pulchritudo aspera est)

Carmina singularia

  • 1998: Sampler Musica Mortui II
  • 2001: Sampler Wellenbrecher II
  • 2004: Sampler Roots-Records Vol. 1
  • 2005: Sampler Roots-Records Vol. 2
  • 2005: Sampler Rock It (Beilage der Musikzeitschrift)
  • 2007: Sampler Gothic Spirits - Sonnenfinsternis 2
  • 2008: Sampler Songs for Mercy

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3

Nexus externi[recensere | fontem recensere]