Latinitas nondum censa

Legatio Italiana puellarum ducum et puerorum exploratorum Europae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Legatio Italiana puellarum ducum et puerorum exploratorum Europae (A.I.G.S.E.C.), pars unionis internationalis puellarum ducum et exploratorum Europae (U.I.G.S.E.-F.S.E.), secunda legatio puerorum exploratorum (Anglice: scouts) in adhaerentium numero est.

Legationis finis est et liberos et iuvenes sive pueros sive puellas educare, adsequens rationem motus puerorum exploratorum, quem Robertus Baden-Powell instituit. Legatio recognita est ab ecclesiae Catholicae magisterio. Libera et soluta ab omnibus politicis factionibus est, sed omne membrum ut civis bonus rei publicae interesse instruitur. Tamen membris non est permissum cum vestibus legationis praescriptis in factionum consiliis adesse neque earum praefecti esse.

Constitutio[recensere | fontem recensere]

Manipulus puellarum ducum et puerorum exploratorum Europae inter conventum nationalem

In Italia legatio adest in septemdecim regionibus (abest in Valle Augustana, Sardinia, et Basilicata) et componitur a ducentis septemdecim globis. Quisque globus pertinet ad unam e quattuor regionibus (orientalem, occidentalem, septentrionalem, meridianam); unaquaeque divisa est in varias plagas.

Constitutio nationis[recensere | fontem recensere]

In civitatis fastigio Legatio ducitur a collegio nationali, quod eventus communes administrat, et a rectorum consilio, quod componitur a praefecto, adiutoribus et summo animorum educatore). Rectorum consilium a collegio nationali creatur. Summus animorum educator a consultatione episcoporum Italiae nominatur collegio nationale consulente.

Descriptio fastigii nationalis[recensere | fontem recensere]

  • Praefectus
  • Collegium nationale
  • Subpraefectus
  • Summus animorum educator
  • Puerorum exploratorum summus curator (virium partis legationis curator)
    • Civitatis curator luporum catulorom (Lingua Italiana: Lupetti)(Acaela Italiae)
      • Civitatis manus luporum catulorum (rupes Italiae)
      • Civitatis animorum educator luporum catulorum (Balu Italiae)
    • Civitatis curator exploratorum
      • Manus nationis exploratorum
      • Civitatis animorum educator exploratorum
      • Civitatis manus artificum exploratorum (PTNE)
      • Manus nautica exploratorum
    • Curator civitatis roverum?
      • Civitatis manus roverum
      • Civitatis animorum educator roverum
  • Puellarum ducum summa curatrix (feminarum partis legationis curatrix)
  • Nationis manus artificum coccinellarum ac puellarum ducum
    • Nationis curatrix coccinellarum
      • Nationis manus coccinellarum
      • Nationis animorum educator coccinellarum
    • Nationis curatrix puellarum ducum
      • Nationis manus puellarum ducum
      • Nationis animorum educator puellarum ducum
    • Nationis curatrix scoltarum
      • Nationis manus scoltarum
      • Nationis animorum educator scoltarum
  • Europa (manus)
  • Carpenia (manus)

Regionum plagarumque constitutio[recensere | fontem recensere]

Regionum et plagarum constitutio similis est civitatis constitutioni. Regiones et plagae a regionis vel sedis summo curatore geruntur cum auxilio animorum educatorum, curatorum et manus.

Globorum constitutio[recensere | fontem recensere]

Quisque globus a globi consilio geritur; id componitur ab omnium civitatum (Anglice: unit) rectoribus et a globi summo curatore.

Virorum pars[recensere | fontem recensere]

Virorum pars sic componitur:

Luporum catuli[recensere | fontem recensere]

Dictum: "Del Nostro Meglio" (Latine: maxima nostra ope).

Luporum catulorum ramus componitur a gregibus puerum inter 8 et 11 annos. Quisque grex actiones in libro "libro iungalae" a Rudyard Kipling scripto narratas exercet. Rector gregis Acaela appellatur. Varia certamina lupi catuli iter componunt; cum lupi catulus omnem seriem certaminum superavit, promissionem, deinde primam vel secundam stellam consequitur. Si puer valde capax est, titulum "Provectus lupus" (Italice Lupo Anziano) consequi potest. S. Franciscus patronus lupi catulorum est.

Exploratores[recensere | fontem recensere]

Dictum: "Estote parati".

Exploratores (inter 11 et 16 annos nati) in manipulis constituuntur. Quisque manipulus in plures turmas dividitur. Turma a duce turmae, qui saepe maior natu est, geritur, omnis ripartus a curatore ducitur.

Stationes exploratorum itineris sunt:

  • Promissio
  • Secundus ordo
  • Primus ordo

Varia certamina superanda sunt ad posteriorem stationem consequendam. Ab adeptione exploratoris secundi ordinis, simplicia testimonia capere temptare potest. Cum explorator primum ordinem consecutus est maiora testimonia capere potest et, si explorator duo maiora testimonia, unum de christiana vita et alterum de ludo sive de exercitatione corporis capit, Egregii Exploratoris (Italice: Esploratore Scelto) titulo decoratur. "Egregius explorator" a praefecto legationis a manipulo curatore examinandus est, quare pauci exploratores ad hunc titulum succedunt. Illis magnus honor tribuitur et eorum nomina in omni Italia divulgantur. Egregii exploratores insigne(Anglice: badge) tituli tenere possunt per unum annum, postquam roveres facti sunt.

S. Georgius exploratorum patronus est.

Roveres[1] (Seniores)[recensere | fontem recensere]

Dictum: "Servire" (Latine: Merere, servire).

Roveres? (olim seniores) (16 ad 21 annorum) in familiis constituuntur et a patre familias ducuntur. Anno primo explorator, qui iter finivit et in familia init, "novicius rover" appellatur. Cum novicius ad grave officium a se assumendum paratus est, patre familias assentiente Familiae Chartam signat roverque fit. Rover mandatum adiutoris in riparto vel grege exercere potest. Cum rover iter suum finit, profectionem (Italiane "partenza") a patre familias petit. Deinde insignia "R-S" (quid Italiane significat vel "rover-scolta" vel "rendere servizio", i.e. "servitium praestare") accipit. Qui haec insignia portant, secundum unionis internationalis statuta christiani boni et cives boni agere debent. S. Paulus patronus roverum est.

Feminarum pars[recensere | fontem recensere]

Feminarum pars sic componitur:

Coccinellae[recensere | fontem recensere]

Dictum: "Eccomi!" (Latine: "Hic sum!").

Coccinellae (inter 8 et 11 annos natae) luporum catulis aequales (sed puellae) et in orbibus ( Anglice: Circles) constitutae sunt. Quaeque puella tria itinera (prati, silvae et montis) sequitur, ut tres stationes consequatur, quae sunt promissio, convallaria et gentiana.

Patronus Coccinellarum S. Franciscus est.

Puellarum duces[recensere | fontem recensere]

Dictum: "Estote paratae".

Sicut exploratores, Puellarum Duces (Italiane Guidae) (inter 11 et 16 annos natae) in manipulis constituuntur, quorum quisque in complures turmas dividitur. Turma a duce turmae, quae saepe maior natu in turma est, geritur et omnis ripartus a curatrice ducitur.

Stationes puellarum ducum sunt aequales illis exploratorum itineribus:

  • Promissio
  • Secundus ordo
  • Primus ordo

Varia certamina superanda sunt ad posteriorem stationem consequendam, sed haec non aequalia illis certaminibus exploratorum sunt.

Ab adeptione ducis secundis ordinis, simplicia testimonia capere temptare potest. Sicut explorator, si primum ordinem consequitur, maiora testimonia capere potest. Titulus velut optimus exploratorinter puellarum duces non est.

Sanctus Georgius est Puellarum Ducum sanctus patronus.

Scoltae[recensere | fontem recensere]

Dictum: "Servire".

Scoltae (inter 16 et 21 annos natae) in "focis" constituuntur. Scolta simplex est adulescens, quae e manipulo ad focum intrat (velut novicius rover), scolta viator foci chartam signat.

Scoltae a matre foci (Italice: Capofuoco) ducuntur. Cum scolta ad officium a se assumendum parata est matre foci assentiente, foci chartam signat et deinde scolta viator fit. Scolta mandatum adiutricis in manipulo vel in orbe exercere potest. Cum scolta iter suum finit, a matre foci profectionem petit. Deinde R-S ("Rover-Scout") fit.

S. Caterina patrona scoltarum est.

R-S[recensere | fontem recensere]

Post profectionem rover vel scolta R-S fit. Quisque R-S viam suum deligat; dux civitatis fieri vel alio officio in legatione fungi potest, in necessitate debet.

Vestes praescriptae[recensere | fontem recensere]

Vexillum Concilii Exploratorum Europae (FSE)

Vestes Italicae Legationis Europae Concilii (FSE) vestibus paucis discriminibus aequales sunt.

  • Pileum
    • Coccinellae: parvum rubrum pileum cum septem punctis nigris sine signis
    • Puellarum duces/scoltae/R-S feminae: fuscum caeruleum boerum pileum cum signo ferreo legationis (cruce et lilio) ad sinistram vel pileum Vasconicum cum signo ferreo legationis
    • Luporum catuli: parvum viride pileum cum sex flavis radiis et texto signis
    • Exploratores/roveres/R-S viri: fuscum boerum pileum cum signo fereo legationis ad sinistram vel pileum Vaonicum nigrum cum signo ferreolegationis
  • Mantile: Omnia membra legationis mantilem cum globis coloris induunt; aliqui duces, qui praecipua merita habent, caeruleum mantilem cum texto signis legationis induunt.
  • Amictus
    • Feminae: caeruleus
    • Luporum catuli: viridis
    • Exploratores/roveres/R-S maschiles: fuscus
  • Amictus laneus: luporum catuli viridem amictum laneum induunt, alia membra coeruleum fuscum.
  • Cingulum: Omnia membra cingulum et fibulam, in quam signum legationis impressum est, induunt.
  • Bracae et gunna [2]
    • Feminae: bracae aut gunna caeruleae fuscae (Anclice: divided skirt).
    • Viri: longae vel curtae bracae caeruleae
  • Craepidae

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]