Legatio ad Occidentem Hierosolymitana (1169-1171)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Legatio ad Occidentem e Regno Hierosolymitano in Italiam et Franciam anno 1169 a Friderico archiepiscopo Tyrensi conducta est iussu regis Amalrici I. Anno 1171 Hierosolyma rediit.

A principio missi sunt Amalricus patriarcha et Ernesius archiepiscopus, qui statim ob procellas revenerunt. Loco eorum Fridericus archiepiscopus Tyrensis, Ioannes episcopus Paneadensis et Guibertus Hospitalariorum praeceptor in Occidentem profecti sunt. Mense Iulio 1169 Romam ad papam Alexandrum III advenerunt, qui reges Europaeos ad expeditionem sacram compellere frustra temptavit.

Legati postea Stephanum comitem Sacricesaris ad matrimonium cum Sibylla regis Amalrici filia suasit. Qui medio anno 1171 cum legatis et Hugone duce Burgundiensi Hierosolyma iter fecit, sed (ratione hodie ignota) matrimonium reiecit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hans Eberhard Mayer, "Frederick of La Roche, bishop of Acre and archbishop of Tyre" in Tel Aviver Jahrbuch für deutsche Geschichte vol. 22 (1993) pp. 59–72
  • Jonathan Phillips, Defenders of the Holy Land: relations between the Latin East and the West, 1119-1187. Oxonii: Clarendon Press, 1996


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.