Le tre madri

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Dispositor Darius Argento et eius filia Asia Argento anno 1993 Canoarum ad festivum cinemathographicum. Asia Argento apparet in tertia trilogiae pellicula "La terza madre" (Illa tertia mater).

Le Tre Madri ('Tres matres') est cuiusdammodi trilogia[1] pellicularum Italianarum horroris supernaturalis. Trilogia constat ex tribus pelliculis quarum tituli sunt Suspiria, quae pellicula anno 1977 edita est, Inferno ('Infernum') pellicula anno 1980 edita, et La terza madre ('Tertia mater') pellicula anno 2007 edita. Pellicularum dispositor cinematographicus erat Darius Argento. Eius frater Claudius Argento erat choragus sive procurator cinematographicus.

Omnis pellicula agit de una striga sive matre. Initio secundae pelliculae "Inferno" nominatae plus explanatur.[2] Huius pelliculae narratione incipiente femina librum emit apud vicinum veterum librorum mercatorem. Huius libri titulus est Anglice scriptus et dicit "The three mothers" quod Latine reddatur "De tribus matribus". Auctor scilicet ficticius libri etiam ficticii est quisdam E. Varelli[3] qui se ut architectum Italianum Londinii viventem describit. Ipse textus libri est Latine scriptus. Pelliculae narrator anonymus recitat initium textus, quem femina ope vocabularii "Cassell's Latin dictionary" legit. Tres ut dicuntur matres praesentantur. Prima est "mater suspiriorum" trium matrium "maxima natu" Friburgi in Germania vivens, deinde secunda est "lacrimarum" Romae vivens, e tribus bellissima, et postremo tertia "mater tenebrarum" minima natu et crudelissima Novi Eboraci vivit. Ille Varelli scribit se architectum aedificationem matrium domuum in tribus urbibus[4] curavisse et tardius malignitatem trium "matrium", quae matres etiam sorores et revera strigae periculosissimae sunt, recognovisse. Sunt tres, ut iste Varelli explicat, secundum exemplum trium musarum, trium gratiarum, trium parcarum, trium furiarum. Haec strigae malevolae et potissimae omnem terrarum orbem suspiriis, lacrimis, tenebris regnare student.

Pellicularum auctorem Darium Argento inspirare videntur Suspiria de Profundis scriptoris Anglici Thomae De Quincey. In uno huius libri progymnasmate, nomine "Levana and Our Ladies of Sorrow" quod Latine "Levana et nostrae dominae dolorum" reddatur apparent huius Levanae a Thoma De Quincey fictae tres comites, quas appellat Matrem Lachrymarum, Matrem Suspiriorum Matremque Tenebrarum. Quae matres ac Levanae comites sunt in pelliculis quidem tres strigae. Non fit in pelliculis Levanae mentio.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Terrence Rafferty: "Beauty, Brutality and Three Tough Mothers" in New York Times, 1 Iunii 2008
  2. youtube Dario Argento's Inferno 1/10, cf. Eugenii Thacker "Tentacles longer than night", Horror of Philosphy vol. 3, Winchester UK, Washington USA, 2015, p. 61 "Argento's Inferno"
  3. In "Inferno" autem quaedam femina illum Varelli "Marellium Varelli" vocare videtur. youtube, Dario Argento's Inferno 6/10
  4. Friburgum fortasse melius oppidum vocandum est.